Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
P. Ovidius Naso · Metamorphoses

Book 7

Text kindly provided by Hypotactic

Jamque fretum Minyae Pagasaeā puppe secābant,
perpetuāque trahēns inopem sub nocte senectam
Phīneus vīsus erat, juvenēsque Aquilōne creātī
virgineās volucrēs miserī senis ōre fugārant,
multaque perpessī clārō sub Iāsone tandem
contigerant rapidās līmōsī Phāsidos undās.
dumque adeunt rēgem Phrixēaque vellera poscunt
lēxque datur Minyīs magnōrum horrenda labōrum,
concipit intereā validōs Aeētias ignēs
et luctāta diū, postquam ratiōne furōrem
vincere nōn poterat, 'frūstrā, Mēdēa, repugnās:
nescio quis deus obstat,' ait, 'mīrumque, nisi hoc est,
aut aliquid certē simile huic, quod amāre vocātur.
nam cūr jussa patris nimium mihi dūra videntur?
sunt quoque dūra nimis! cūr, quem modo dēnique vīdī,
nē pereat, timeō? quae tantī causa timōris?
excute virgineō conceptās pectore flammās,
sī potes, īnfēlīx! sī possem, sānior essem!
sed trahit invītam nova vīs, aliudque cupīdō,
mēns aliud suādet: videō meliōra probōque,
dēteriōra sequor. quid in hospite, rēgia virgō,
ūreris et thalamōs aliēnī concipis orbis?
haec quoque terra potest, quod ames, dare. vīvat an ille
occidat, in dīs est. vīvat tamen! idque precārī
vel sine amōre licet: quid enim commīsit Iāsōn?
quem, nisi crūdēlem, nōn tangat Iāsonis aetās
et genus et virtūs? quem nōn, ut cētera dēsint,
ōre movēre potest? certē mea pectora mōvit.
at nisi opem tulerō, taurōrum adflābitur ōre
concurretque suae segetī, tellūre creātīs
hostibus, aut avidō dabitur fera praeda dracōnī.
hoc ego sī patiar, tum mē dē tigride nātam,
tum ferrum et scopulōs gestāre in corde fatēbor!
cūr nōn et spectō pereuntem oculōsque videndō
cōnscelerō? cūr nōn taurōs exhortor in illum
terrigenāsque ferōs īnsōpītumque dracōnem?
dī meliōra velint! quamquam nōn ista precanda,
sed facienda mihī. prōdamne ego rēgna parentis,
atque ope nescio quis servābitur advena nostrā,
ut per mē sospes sine mē det lintea ventīs
virque sit alterius, poenae Mēdēa relinquar?
sī facere hoc aliamve potest praepōnere nōbīs,
occidat ingrātus! sed nōn is vultus in illō,
nōn ea nōbilitās animō est, ea grātia fōrmae,
ut timeam fraudem meritīque oblīvia nostrī.
et dabit ante fidem, cōgamque in foedera testēs
esse deōs. quid tūta timēs? accingere et omnem
pelle moram: tibi sē semper dēbēbit Iāsōn,
tē face sollemnī junget sibi perque Pelasgās
servātrīx urbēs mātrum celebrābere turbā.
ergō ego germānam frātremque patremque deōsque
et nātāle solum ventīs ablāta relinquam?
nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellūs,
frāter adhūc īnfāns; stant mēcum vōta sorōris,
maximus intrā mē deus est! nōn magna relinquam,
magna sequar: titulum servātae pūbis Achīvae
nōtitiamque locī meliōris et oppida, quōrum
hīc quoque fāma viget, cultūsque artēsque locōrum,
quemque ego cum rēbus, quās tōtus possidet orbis,
Aesonidēn mūtāsse velim, quō conjuge fēlīx
et dīs cāra ferar et vertice sīdera tangam.
quid, quod nescio quī mediīs concurrere in undīs
dīcuntur montēs ratibusque inimīca Charybdis
nunc sorbēre fretum, nunc reddere, cīnctaque saevīs
Scylla rapāx canibus Siculō lātrāre profundō?
nempe tenēns, quod amō, gremiōque in Iāsonis haerēns
per freta longa ferar; nihil illum amplexa verēbor
aut, sīquid metuam, metuam dē conjuge sōlō.
conjugiumne putās speciōsaque nōmina culpae
inpōnis, Mēdēa, tuae? quīn adspice, quantum
adgrediāre nefās, et, dum licet, effuge crīmen!'
dīxit, et ante oculōs rēctum pietāsque pudorque
cōnstiterant, et victa dabat jam terga Cupīdō.
Ībat ad antīquās Hecatēs Perseidos arās,
quās nemus umbrōsum sēcrētaque silva tegēbat,
et jam fortis erat, pulsusque resēderat ārdor,
cum videt Aesonidēn exstīnctaque flamma relūxit.
ērubuēre genae, tōtōque recanduit ōre,
utque solet ventīs alimenta adsūmere, quaeque
parva sub inductā latuit scintilla favīllā
crēscere et in veterēs agitāta resurgere vīrēs,
sīc jam lēnis amor, jam quem languēre putārēs,
ut vīdit juvenem, speciē praesentis inārsit.
et cāsū solitō fōrmōsior Aesone nātus
illā lūce fuit: possēs ignōscere amantī.
spectat et in vultū velutī tum dēnique vīsō
lūmina fīxa tenet nec sē mortālia dēmēns
ōra vidēre putat nec sē dēclīnat ab illō;
ut vērō coepitque loquī dextramque prehendit
hospes et auxilium submissā vōce rogāvit
prōmīsitque torum, lacrimīs ait illa profūsīs:
'quid faciam, videō: nec mē ignōrantia vērī
dēcipiet, sed amor. servābere mūnere nostrō,
servātus prōmissa datō!' per sacra trifōrmis
ille deae lūcōque foret quod nūmen in illō
perque patrem socerī cernentem cūncta futūrī
ēventūsque suōs et tanta perīcula jūrat:
crēditus accēpit cantātās prōtinus herbās
ēdidicitque ūsum laetusque in tēcta recessit.
Postera dēpulerat stēllās Aurōra micantēs:
conveniunt populī sacrum Māvortis in arvum
cōnsistuntque jugīs; mediō rēx ipse resēdit
agmine purpureus scēptrōque īnsignis eburnō.
ecce adamantēīs Vulcānum nāribus efflant
aeripedēs taurī, tāctaeque vapōribus herbae
ārdent, utque solent plēnī resonāre camīnī,
aut ubi terrēnā silicēs fornāce solūtī
concipiunt ignem liquidārum adspergine aquārum,
pectora sīc intus clausās volventia flammās
gutturaque ūsta sonant; tamen illīs Aesone nātus
obvius it. vertēre trucēs venientis ad ōra
terribilēs vultūs praefīxaque cornua ferrō
pulvereumque solum pede pulsāvēre bisulcō
fūmificīsque locum mūgītibus inplēvērunt.
dēriguēre metū Minyae; subit ille nec ignēs
sentit anhēlātōs (tantum medicāmina possunt!)
pendulaque audācī mulcet paleāria dextrā
suppositōsque jugō pondus grave cōgit arātrī
dūcere et īnsuētum ferrō prōscindere campum:
mīrantur Colchī, Minyae clāmōribus augent
adiciuntque animōs. galeā tum sūmit aēnā
vīpereōs dentēs et arātōs spargit in agrōs.
sēmina mollit humus validō praetīncta venēnō,
et crēscunt fīuntque satī nova corpora dentēs,
utque hominis speciem māternā sūmit in alvō
perque suōs intus numerōs conpōnitur īnfāns
nec nisi mātūrus commūnēs exit in aurās,
sīc, ubi vīsceribus gravidae tellūris imāgō
effecta est hominis, fētō cōnsurgit in arvō,
quodque magis mīrum est, simul ēdita concutit arma.
quōs ubi vīdērunt praeacūtae cuspidis hastās
in caput Haemoniī juvenis torquēre parantēs,
dēmīsēre metū vultumque animumque Pelasgī;
ipsa quoque extimuit, quae tūtum fēcerat illum.
utque petī vīdit juvenem tot ab hostibus ūnum,
palluit et subitō sine sanguine frīgida sēdit,
nēve parum valeant ā sē data grāmina, carmen
auxiliāre canit sēcrētāsque advocat artēs.
ille gravem mediōs silicem jaculātus in hostēs
ā sē dēpulsum Mārtem convertit in ipsōs:
terrigenae pereunt per mūtua vulnera frātrēs
cīvīlīque cadunt aciē. grātantur Achīvī
victōremque tenent avidīsque amplexibus haerent.
tū quoque victōrem conplectī, barbara, vellēs:
obstitit inceptō pudor, at conplexa fuissēs,
sed tē, nē facerēs, tenuit reverentia fāmae.
quod licet, adfectū tacitō laetāris agisque
carminibus grātēs et dīs auctōribus hōrum.
Pervigilem superest herbīs sōpīre dracōnem,
quī cristā linguīsque tribus praesignis et uncīs
dentibus horrendus cūstōs erat arboris aureae.
hunc postquam sparsit Lēthaeī grāmine sūcī
verbaque ter dīxit placidōs facientia somnōs,
quae mare turbātum, quae concita flūmina sistunt,
somnus in ignōtōs oculōs ubi vēnit, et aurō
hērōs Aesonius potitur spoliōque superbus
mūneris auctōrem sēcum, spolia altera, portāns
victor Iōlciacōs tetigit cum conjuge portūs.
Haemoniae mātrēs prō gnātīs dōna receptīs
grandaevīque ferunt patrēs congestaque flammā
tūra liquēfaciunt, inductaque cornibus aurum
victima vōta cadit, sed abest grātantibus Aesōn
jam propior lētō fessusque senīlibus annīs,
cum sīc Aesonidēs: 'ō cui dēbēre salūtem
cōnfiteor, conjūnx, quamquam mihi cūncta dedistī
excessitque fidem meritōrum summa tuōrum,
sī tamen hoc possunt (quid enim nōn carmina possunt?)
dēme meīs annīs et dēmptōs adde parentī!'
nec tenuit lacrimās: mōta est pietāte rogantis,
dissimilemque animum subiit Aeēta relictus;
nec tamen adfectūs tālēs cōnfessa 'quod' inquit
'excidit ōre tuō, conjūnx, scelus? ergō ego cuiquam
posse tuae videor spatium trānscrībere vītae?
nec sinat hoc Hecatē, nec tū petis aequa; sed istō,
quod petis, experiar majus dare mūnus, Iāsōn.
arte meā socerī longum temptābimus aevum,
nōn annīs renovāre tuīs, modo dīva trifōrmis
adjuvet et praesēns ingentibus adnuat ausīs.'
Trēs aberant noctēs, ut cornua tōta coīrent
efficerentque orbem; postquam plēnissima fulsit
ac solidā terrās spectāvit imāgine lūna,
ēgreditur tēctīs vestēs indūta recīnctās,
nūda pedem, nūdōs umerīs īnfūsa capillōs,
fertque vagōs mediae per mūta silentia noctis
incomitāta gradūs: hominēs volucrēsque ferāsque
solverat alta quiēs, nūllō cum murmure saepēs,
inmōtaeque silent frondēs, silet ūmidus āēr,
sīdera sōla micant: ad quae sua bracchia tendēns
ter sē convertit, ter sūmptīs flūmine crīnem
inrōrāvit aquīs ternīsque ululātibus ōra
solvit et in dūrā submissō poplite terrā
'Nox' ait 'arcānīs fīdissima, quaeque diurnīs
aurea cum lūnā succēditis ignibus astra,
tūque, triceps Hecatē, quae coeptīs cōnscia nostrīs
adjūtrīxque venīs cantūsque artēsque magōrum,
quaeque magōs, Tellūs, pollentibus īnstruis herbīs,
auraeque et ventī montēsque amnēsque lacūsque,
dīque omnēs nemorum, dīque omnēs noctis adeste,
quōrum ope, cum voluī, rīpīs mīrantibus amnēs
in fontēs rediēre suōs, concussaque sistō,
stantia concutiō cantū freta, nūbila pellō
nūbilaque indūcō, ventōs abigōque vocōque,
vīpereās rumpō verbīs et carmine faucēs,
vīvaque saxa suā convulsaque rōbora terrā
et silvās moveō jubeōque tremēscere montēs
et mūgīre solum mānēsque exīre sepulcrīs!
tē quoque, Lūna, trahō, quamvīs Temesaea labōrēs
aera tuōs minuant; currus quoque carmine nostrō
pallet avī, pallet nostrīs Aurōra venēnīs!
vōs mihi taurōrum flammās hebetāstis et uncō
inpatiēns oneris collum pressistis arātrō,
vōs serpentigenīs in sē fera bella dedistis
cūstōdemque rudem somnī sōpīstis et aurum
vindice dēceptō Grāiās mīsistis in urbēs:
nunc opus est sūcīs, per quōs renovāta senectūs
in flōrem redeat prīmōsque recolligat annōs,
et dabitis. neque enim micuērunt sīdera frūstrā,
nec frūstrā volucrum tractus cervīce dracōnum
currus adest.' aderat dēmissus ab aethere currus.
quō simul adscendit frēnātaque colla dracōnum
permulsit manibusque levēs agitāvit habēnās,
sublīmis rapitur subjectaque Thessala Tempē
dēspicit et certīs regiōnibus adplicat anguēs:
et quās Ossa tulit, quās altum Pēlion herbās,
Othrysque Pindusque et Pindō major Olympus,
perspicit et placitās partim rādīce revellit,
partim succīdit curvāmine falcis aēnae.
multa quoque Āpidanī placuērunt grāmina rīpīs,
multa quoque Amphrȳsī, neque erās inmūnis, Enīpeu;
nec nōn Pēnēos nec nōn Sperchēides undae
contribuēre aliquid juncōsaque lītora Boebēs;
carpsit et Euboicā vīvāx Anthēdone grāmen,
nōndum mūtātō vulgātum corpore Glaucī.
Et jam nōna diēs currū pennīsque dracōnum
nōnaque nox omnēs lūstrantem vīderat agrōs,
cum rediit; neque erant tāctī nisi odōre dracōnēs,
et tamen annōsae pellem posuēre senectae.
cōnstitit adveniēns citrā līmenque forēsque
et tantum caelō tegitur refugitque virīlēs
contāctūs, statuitque ārās dē caespite bīnās,
dexteriōre Hecatēs, ast laevā parte Juventae.
hās ubi verbēnīs silvāque incīnxit agrestī,
haud procul ēgestā scrobibus tellūre duābus
sacra facit cultrōsque in guttura velleris ātrī
conicit et patulās perfundit sanguine fossās;
tum super invergēns liquidī carchēsia mellis
alteraque invergēns tepidī carchēsia lactis,
verba simul fūdit terrēnaque nūmina cīvit
umbrārumque rogat raptā cum conjuge rēgem,
nē properent artūs animā fraudāre senīlī.
Quōs ubi plācāvit precibusque et murmure longō,
Aesonis effētum prōferrī corpus ad aurās
jussit et in plēnōs resolūtum carmine somnōs
exanimī similem strātīs porrēxit in herbīs.
hinc procul Aesonidēn, procul hinc jubet īre ministrōs
et monet arcānīs oculōs removēre profānōs.
diffugiunt jussī; passīs Mēdēa capillīs
bacchantum rītū flagrantēs circuit ārās
multifidāsque facēs in fossā sanguinis ātrā
tinguit et īnfectās geminīs accendit in ārīs
terque senem flammā, ter aquā, ter sulphure lūstrat.
Intereā validum positō medicāmen aēnō
fervet et exsultat spūmīsque tumentibus albet.
illīc Haemoniā rādīcēs valle resectās
sēminaque flōrēsque et sūcōs incoquit ātrōs;
adicit extrēmō lapidēs Oriente petītōs
et quās Ōceanī refluum mare lāvit harēnās;
addit et exceptās lūnā pernocte pruīnās
et strigis īnfāmēs ipsīs cum carnibus ālās
inque virum solitī vultūs mūtāre ferīnōs
ambiguī prōsecta lupī; nec dēfuit illīs
squāmea Cīnyphiī tenuis membrāna chelydrī
vīvācisque jecur cervī; quibus īnsuper addit
ōra caputque novem cornīcis saecula passae.
hīs et mīlle aliīs postquam sine nōmine rēbus
prōpositum īnstrūxit mortālī barbara majus,
ārentī rāmō jamprīdem mītis olīvae
omnia cōnfūdit summīsque inmiscuit īma.
ecce vetus calidō versātus stīpes aēnō
fit viridis prīmō nec longō tempore frondēs
induit et subitō gravidīs onerātur olīvīs:
at quācumque cavō spūmās ējēcit aēnō
ignis et in terram guttae cecidēre calentēs,
vernat humus, flōrēsque et mollia pābula surgunt.
quae simul ac vīdit, strictō Mēdēa reclūdit
ēnse senis jugulum veteremque exīre cruōrem
passa replet sūcīs; quōs postquam conbibit Aesōn
aut ōre acceptōs aut vulnere, barba comaeque
cānitiē positā nigrum rapuēre colōrem,
pulsa fugit maciēs, abeunt pallorque situsque,
adjectōque cavae supplentur corpore rūgae,
membraque luxuriant: Aesōn mīrātur et ōlim
ante quater dēnōs hunc sē reminīscitur annōs.
Vīderat ex altō tantī mīrācula mōnstrī
Līber et admonitus, juvenēs nūtrīcibus annōs
posse suīs reddī, capit hoc ā Colchide mūnus.
Nēve dolī cessent, odium cum conjuge falsum
Phāsias adsimulat Peliaeque ad līmina supplex
cōnfugit; atque illam, quoniam gravis ipse senectā est,
excipiunt nātae; quās tempore callida parvō
Colchis amīcitiae mendācis imāgine cēpit,
dumque refert inter meritōrum maxima dēmptōs
Aesonis esse sitūs atque hāc in parte morātur,
spēs est virginibus Peliā subjecta creātīs,
arte suum parilī revirēscere posse parentem,
idque petunt pretiumque jubent sine fīne pacīscī.
illa brevī spatiō silet et dubitāre vidētur
suspenditque animōs fictā gravitāte rogantum.
mox ubi pollicita est, 'quō sit fīdūcia major
mūneris hujus' ait, 'quī vestrī maximus aevō est
dux gregis inter ovēs, agnus medicāmine fīet.'
prōtinus innumerīs effētus lāniger annīs
attrahitur flexō circum cava tempora cornū;
cujus ut Haemoniō marcentia guttura cultrō
fōdit et exiguō maculāvit sanguine ferrum,
membra simul pecudis validōsque venēfica sūcōs
mergit in aere cavō: minuunt ea corporis artūs
cornuaque exūrunt nec nōn cum cornibus annōs,
et tener audītur mediō bālātus aēnō:
nec mora, bālātum mīrantibus exsilit agnus
lascīvitque fugā lactantiaque ūbera quaerit.
Obstipuēre satae Peliā, prōmissaque postquam
exhibuēre fidem, tum vērō inpēnsius īnstant.
ter juga Phoebus equīs in Hibērō flūmine mersīs
dēmpserat et quārtā radiantia nocte micābant
sīdera, cum rapidō fallāx Aeētias ignī
impōnit pūrum laticem et sine vīribus herbās.
jamque necī similis resolūtō corpore rēgem
et cum rēge suō cūstōdēs somnus habēbat,
quem dederant cantūs magicaeque potentia linguae;
intrārant jussae cum Colchide līmina nātae
ambierantque torum: 'quid nunc dubitātis inertēs?
stringite' ait 'gladiōs veteremque haurīte crurōrem,
ut repleam vacuās juvenālī sanguine vēnās!
in manibus vestrīs vīta est aetāsque parentis:
sī pietās ūlla est nec spēs agitātis inānēs,
officium praestāte patrī tēlīsque senectam
exigite, et saniem conjectō ēmittite ferrō!'
hīs, ut quaeque pia est, hortātibus inpia prīma est
et, nē sit scelerāta, facit scelus: haud tamen ictūs
ūlla suōs spectāre potest, oculōsque reflectunt,
caecaque dant saevīs āversae vulnera dextrīs.
ille cruōre fluēns, cubitō tamen adlevat artūs,
sēmilacerque torō temptat cōnsurgere, et inter
tot medius gladiōs pallentia bracchia tendēns
'quid facitis, gnātae? quis vōs in fāta parentis
armat?' ait: cecidēre illīs animīque manūsque;
plūra locūtūrō cum verbīs guttura Colchis
abstulit et calidīs laniātum mersit in undīs.
Quod nisi pennātīs serpentibus īsset in aurās,
nōn exēmpta foret poenae: fugit alta superque
Pēlion umbrōsum, Philyrēia tēcta, superque
Othryn et ēventū veteris loca nōta Cerambī:
hic ope nymphārum sublātus in āera pennīs,
cum gravis īnfūsō tellūs foret obruta pontō,
Deucaliōnēās effūgit inobrutus undās.
Aeoliam Pitanēn ā laevā parte relinquit
factaque dē saxō longī simulācra dracōnis
Īdaeumque nemus, quō nātī fūrta, juvencum,
occuluit Līber falsī sub imāgine cervī,
quāque pater Corythī parvā tumulātus harēnā est,
et quōs Maera novō lātrātū terruit agrōs,
Eurypylīque urbem, quā Cōae cornua mātrēs
gessērunt tum, cum discēderet Herculis agmen,
Phoebēamque Rhodon et Iālysiōs Telchīnās,
quōrum oculōs ipsō vitiantēs omnia vīsū
Juppiter exōsus frāternīs subdidit undīs;
trānsit et antīquae Carthēia moenia Cēae,
quā pater Alcidamās placidam dē corpore nātae
mīrātūrus erat nāscī potuisse columbam.
inde lacūs Hyriēs videt et Cȳcnēia Tempē,
quae subitus celebrāvit olor: nam Phȳlius illīc
imperiō puerī volucrēsque ferumque leōnem
trādiderat domitōs; taurum quoque vincere jussus
vīcerat et sprētō totiēns īrātus amōre
praemia poscentī taurum suprēma negābat;
ille indignātus 'cupiēs dare' dīxit et altō
dēsiluit saxō; cūnctī cecidisse putābant:
factus olor niveīs pendēbat in āere pennīs;
at genetrīx Hyriē, servātī nescia, flendō
dēlicuit stāgnumque suō dē nōmine fēcit.
adjacet hīs Pleurōn, in quā trepidantibus ālīs
Ōphias effūgit nātōrum vulnera Combē;
inde Calaurēae Lētōidos adspicit arva
in volucrem versī cum conjuge cōnscia rēgis.
dextera Cyllēne est, in quā cum mātre Menēphrōn
concubitūrus erat saevārum mōre ferārum;
Cēphīson procul hinc dēflentem fāta nepōtis
respicit in tumidam phōcēn ab Apolline versī
Eumēlīque domum lūgentis in āere nātum.
Tandem vīpereīs Ephyrēn Pīrēnida pennīs
contigit: hīc aevō veterēs mortālia prīmō
corpora vulgārunt pluviālibus ēdita fungīs.
sed postquam Colchīs ārsit nova nūpta venēnīs
flagrantemque domum rēgis mare vīdit utrumque,
sanguine nātōrum perfunditur inpius ēnsis,
ultaque sē male māter Iāsonis effugit arma.
hinc Tītāniacīs ablāta dracōnibus intrat
Palladiās arcēs, quae tē, jūstissima Phēnē,
tēque, senex Periphā, pariter vīdēre volantēs
innīxamque novīs neptem Polypēmonis ālīs.
excipit hanc Aegeus factō damnandus in ūnō,
nec satis hospitium est, thalamī quoque foedere jungit.
Jamque aderat Thēseus, prōlēs ignāra parentī,
quī virtūte suā bimarem pācāverat Isthmon:
hujus in exitium miscet Mēdēa, quod ōlim
attulerat sēcum Scythicīs aconīton ab ōrīs.
illud Echidnaeae memorant ē dentibus ortum
esse canis: specus est tenebrōsō caecus hiātū,
est via dēclīvis, per quam Tīrynthius hērōs
restantem contrāque diem radiōsque micantēs
oblīquantem oculōs nexīs adamante catēnīs
Cerberon abstrāxit, rabidā quī concitus īrā
inplēvit pariter ternīs lātrātibus aurās
et sparsit viridēs spūmīs albentibus agrōs;
hās concrēsse putant nactāsque alimenta ferācis
fēcundīque solī vīrēs cēpisse nocendī;
quae quia nāscuntur dūrā vīvācia caute,
agrestēs aconīta vocant. ea conjugis āstū
ipse parēns Aegeus nātō porrēxit ut hostī.
sūmpserat ignārā Thēseus data pōcula dextrā,
cum pater in capulō gladiī cognōvit eburnō
signa suī generis facinusque excussit ab ōre.
effugit illa necem nebulīs per carmina mōtīs;
At genitor, quamquam laetātur sospite nātō,
attonitus tamen est, ingēns discrīmine parvō
committī potuisse nefās: fovet ignibus ārās
mūneribusque deōs inplet, feriuntque secūrēs
colla torōsa boum vīnctōrum tempora vittīs.
nūllus Erecthīdīs fertur celebrātior illō
inlūxisse diēs: agitant convīvia patrēs
et medium vulgus nec nōn et carmina vīnō
ingenium faciente canunt: 'tē, maxime Thēseu,
mīrāta est Marathōn Crētaeī sanguine taurī,
quodque suīs sēcūrus arat Cromyōna colōnus,
mūnus opusque tuum est; tellūs Epidauria per tē
clāvigeram vīdit Vulcānī occumbere prōlem,
vīdit et inmītem Cēphīsias ōra Procrūstēn,
Cercyonis lētum vīdit Cereālis Eleusīn.
occidit ille Sinis magnīs male vīribus ūsus,
quī poterat curvāre trabēs et agēbat ab altō
ad terram lātē sparsūrās corpora pīnūs.
tūtus ad Alcathoēn, Lelegēia moenia, līmes
conpositō Scīrōne patet, sparsīsque latrōnis
terra negat sēdem, sēdem negat ossibus unda;
quae jactāta diū fertur dūrāsse vetustās
in scopulōs: scopulīs nōmen Scīrōnis inhaeret.
sī titulōs annōsque tuōs numerāre velīmus,
facta premant annōs. prō tē, fortissime, vōta
pūblica suscipimus, Bacchī tibi sūmimus haustūs.'
cōnsonat adsēnsū populī precibusque faventum
rēgia, nec tōtā trīstis locus ūllus in urbe est.
Nec tamen (usque adeō nūlla est sincēra voluptās,
sollicitumque aliquid laetīs intervenit) Aegeus
gaudia percēpit nātō sēcūra receptō:
bella parat Mīnōs; quī quamquam mīlite, quamquam
classe valet, patriā tamen est firmissimus īrā
Androgeīque necem jūstīs ulcīscitur armīs.
ante tamen bellō vīrēs adquīrit amīcās,
quāque potēns habitus volucrī freta classe pererrat:
hinc Anaphēn sibi jungit et Astypalēia rēgna,
(prōmissīs Anaphēn, rēgna Astypalēia bellō);
hinc humilem Myconon crētōsaque rūra Cimōlī
flōrentemque thymō Sȳron plānamque Serīphon
marmoreamque Paron, quamque inpia prōdidit Arnē
Siphnon et acceptō, quod avāra poposcerat, aurō
mūtāta est in avem, quae nunc quoque dīligit aurum,
nigra pedēs, nigrīs vēlāta monēdula pennīs.
At nōn Ōliaros Didymēque et Tēnos et Andros
et Gyaros nitidaeque ferāx Peparēthos olīvae
Cnōsiacās jūvēre ratēs; latere inde sinistrō
Oenopiam Mīnōs petit, Aeacidēia rēgna:
Oenopiam veterēs adpellāvēre, sed ipse
Aeacus Aegīnam genetrīcis nōmine dīxit.
turba ruit tantaeque virum cognōscere fāmae
expetit; occurrunt illī Telamōnque minorque
quam Telamōn Pēleus et prōlēs tertia Phōcus;
ipse quoque ēgreditur tardus gravitāte senīlī
Aeacus et, quae sit veniendī causa, requīrit.
admonitus patriī lūctūs suspīrat et illī
dicta refert rēctor populōrum tālia centum:
'arma juvēs ōrō prō gnātō sūmpta piaeque
pars sīs mīlitiae; tumulō sōlācia poscō.'
huic Āsōpiadēs 'petis inrita' dīxit 'et urbī
nōn facienda meae; neque enim conjūnctior ūlla
Cecropidīs est hāc tellūs: ea foedera nōbīs.'
trīstis abit 'stābunt' que 'tibī tua foedera magnō'
dīxit et ūtilius bellum putat esse minārī
quam gerere atque suās ibi praecōnsūmere vīrēs.
classis ab Oenopiīs etiamnum Lyctia mūrīs
spectārī poterat, cum plēnō concita vēlō
Attica puppis adest in portūsque intrat amīcōs,
quae Cephalum patriaeque simul mandāta ferēbat.
Aeacidae longō juvenēs post tempore vīsum
agnōvēre tamen Cephalum dextrāsque dedēre
inque patris dūxēre domum: spectābilis hērōs
et veteris retinēns etiamnum pignora fōrmae
ingreditur rāmumque tenēns populāris olīvae
ā dextrā laevāque duōs aetāte minōrēs
major habet, Clyton et Būtēn, Pallante creātōs.
Postquam congressūs prīmī sua verba tulērunt,
Cecropidae Cephalus peragit mandāta rogatque
auxilium foedusque refert et jūra parentum,
imperiumque petī tōtīus Achāidos addit.
sīc ubi mandātam jūvit fācundia causam,
Aeacus, in capulō scēptrī nītente sinistrā,
'nē petite auxilium, sed sūmite' dīxit, 'Athēnae,
nec dubiē vīrēs, quās haec habet īnsula, vestrās
dūcite, et (ō maneat rērum status iste meārum!)
rōbora nōn dēsunt; superat mihi mīles et hoc est,
grātia dīs, fēlīx et inexcūsābile tempus.'
'immō ita sit' Cephalus, 'crēscat tua cīvibus optō
urbs' ait; 'adveniēns equidem modo gaudia cēpī,
cum tam pulchra mihī, tam pār aetāte juventūs
obvia prōcessit; multōs tamen inde requīrō,
quōs quondam vīdī vestrā prius urbe receptus.'
Aeacus ingemuit trīstīque ita vōce locūtus:
'flēbile prīncipium melior fortūna secūta est;
hanc utinam possem vōbīs memorāre sine illō!
ōrdine nunc repetam, neu longā ambāge morer vōs,
ossa cinisque jacent, memorī quōs mente requīris,
et quota pars illī rērum periēre meārum!
dīra luēs īrā populīs Jūnōnis inīquae
incidit exōsae dictās ā paelice terrās.
dum vīsum mortāle malum tantaeque latēbat
causa nocēns clādis, pugnātum est arte medendī:
exitium superābat opem, quae victa jacēbat.
prīncipiō caelum spissā cālīgine terrās
pressit et ignāvōs inclūsit nūbibus aestūs;
dumque quater jūnctīs explēvit cornibus orbem
Lūna, quater plēnum tenuāta retexuit orbem,
lētiferīs calidī spīrārunt aestibus austrī.
cōnstat et in fontēs vitium vēnisse lacūsque,
mīliaque incultōs serpentum multa per agrōs
errāsse atque suīs fluviōs temerāsse venēnīs.
strāge canum prīmō volucrumque oviumque boumque
inque ferīs subitī dēprēnsa potentia morbī.
concidere īnfēlīx validōs mīrātur arātor
inter opus taurōs mediōque recumbere sulcō;
lānigerīs gregibus bālātūs dantibus aegrōs
sponte suā lānaeque cadunt et corpora tābent;
ācer equus quondam magnaeque in pulvere fāmae
dēgenerat palmās veterumque oblītus honōrum
ad praesēpe gemit lētō moritūrus inertī.
nōn aper īrāscī meminit, nōn fīdere cursū
cerva nec armentīs incurrere fortibus ursī.
omnia languor habet: silvīsque agrīsque viīsque
corpora foeda jacent, vitiantur odōribus aurae.
mīra loquar: nōn illa canēs avidaeque volucrēs,
nōn cānī tetigēre lupī; dīlāpsa liquēscunt
adflātūque nocent et agunt contāgia lātē.
'Pervenit ad miserōs damnō graviōre colōnōs
pestis et in magnae dominātur moenibus urbis.
vīscera torrentur prīmō, flammaeque latentis
indicium rubor est et ductus anhēlitus; ignī
aspera lingua tumet, tepidīsque ārentia ventīs
ōra patent, auraeque gravēs captantur hiātū.
nōn strātum, nōn ūlla patī vēlāmina possunt,
nūda sed in terrā pōnunt praecordia, nec fit
corpus humō gelidum, sed humus dē corpore fervet.
nec moderātor adest, inque ipsōs saeva medentēs
ērumpit clādēs, obsuntque auctōribus artēs;
quō propior quisque est servitque fidēlius aegrō,
in partem lētī citius venit, utque salūtis
spēs abiit fīnemque vident in fūnere morbī,
indulgent animīs et nūlla, quid ūtile, cūra est:
ūtile enim nihil est. passim positōque pudōre
fontibus et fluviīs puteīsque capācibus haerent,
nec sitis est exstīncta prius quam vīta bibendō.
inde gravēs multī nequeunt cōnsurgere et ipsīs
inmoriuntur aquīs, aliquis tamen haurit et illās;
tantaque sunt miserīs invīsī taedia lectī,
prōsiliunt aut, sī prohibent cōnsistere vīrēs,
corpora dēvolvunt in humum fugiuntque penātēs
quisque suōs, sua cuique domus fūnesta vidētur,
et quia causa latet, locus est in crīmine; partim
sēmianimēs errāre viīs, dum stāre valēbant,
adspicerēs, flentēs aliōs terrāque jacentēs
lassaque versantēs suprēmō lūmina mōtū;
membraque pendentis tendunt ad sīdera caelī,
hīc illīc, ubi mors dēprēnderat, exhālantēs.
'Quid mihi tunc animī fuit? an, quod dēbuit esse,
ut vītam ōdissem et cuperem pars esse meōrum?
quō sē cumque aciēs oculōrum flexerat, illīc
vulgus erat strātum, velutī cum putria mōtīs
pōma cadunt rāmīs agitātāque īlice glandēs.
templa vidēs contrā gradibus sublīmia longīs:
Juppiter illa tenet. quis nōn altāribus illīs
inrita tūra dedit? quotiēns prō conjuge conjūnx,
prō gnātō genitor dum verba precantia dīcit,
nōn exōrātīs animam fīnīvit in ārīs,
inque manū tūris pars incōnsūmpta reperta est!
admōtī quotiēns templīs, dum vōta sacerdōs
concipit et fundit dūrum inter cornua vīnum,
haud exspectātō cecidērunt vulnere taurī!
ipse ego sacra Jovī prō mē patriāque tribusque
cum facerem nātīs, mūgītūs victima dīrōs
ēdidit et subitō conlāpsa sine ictibus ūllīs
exiguō tīnxit subjectōs sanguine cultrōs.
exta quoque aegra notās vērī monitūsque deōrum
perdiderant: trīstēs penetrant ad vīscera morbī.
ante sacrōs vīdī prōjecta cadāvera postēs,
ante ipsās, quō mors foret invidiōsior, ārās.
pars animam laqueō claudunt mortisque timōrem
morte fugant ultrōque vocant venientia fāta.
corpora missa necī nūllīs dē mōre feruntur
fūneribus (neque enim capiēbant fūnera portae):
aut inhumāta premunt terrās aut dantur in altōs
indōtāta rogōs; et jam reverentia nūlla est,
dēque rogīs pugnant aliēnīsque ignibus ārdent.
quī lacriment, dēsunt, indēflētaeque vagantur
nātōrumque virumque animae juvenumque senumque,
nec locus in tumulōs, nec sufficit arbor in ignēs.
Attonitus tantō miserārum turbine rērum,
"Juppiter ō!" dīxī, "sī tē nōn falsa loquuntur
dicta sub amplexūs Aegīnae Āsōpidos īsse,
nec tē, magne pater, nostrī pudet esse parentem,
aut mihi redde meōs aut mē quoque conde sepulcrō!"
ille notam fulgōre dedit tonitrūque secundō.
"accipiō sintque ista precor fēlīcia mentis
signa tuae!" dīxī, "quod dās mihi, pigneror ōmen."
forte fuit juxtā patulīs rārissima rāmīs
sacra Jovī quercus dē sēmine Dōdōnaeō;
hīc nōs frūgilegās adspeximus agmine longō
grande onus exiguō formīcās ōre gerentēs
rūgōsōque suum servantēs cortice callem;
dum numerum mīror, "totidem, pater optime," dīxī,
"tū mihi dā cīvēs et inānia moenia supplē!"
intremuit rāmīsque sonum sine flāmine mōtīs
alta dedit quercus: pavidō mihi membra timōre
horruerant, stābantque comae; tamen ōscula terrae
rōboribusque dedī, nec mē spērāre fatēbar;
spērābam tamen atque animō mea vōta fovēbam.
nox subit, et cūrīs exercita corpora somnus
occupat: ante oculōs eadem mihi quercus adesse
et rāmōs totidem totidemque animālia rāmīs
ferre suīs vīsa est pariterque tremēscere mōtū
grāniferumque agmen subjectīs spargere in arvīs;
crēscere dēsubitō et majus majusque vidērī
ac sē tollere humō rēctōque adsistere truncō
et maciem numerumque pedum nigrumque colōrem
pōnere et hūmānam membrīs indūcere fōrmam.
somnus abit: damnō vigilāns mea vīsa querorque
in superīs opis esse nihil; at in aedibus ingēns
murmur erat, vōcēsque hominum exaudīre vidēbar
jam mihi dēsuētās; dum suspicor hās quoque somnī
esse, venit Telamōn properus foribusque reclūsīs
"spēque fidēque, pater", dīxit "majōra vidēbis:
ēgredere!" ēgredior, quālēsque in imāgine somnī
vīsus eram vīdisse virōs, ex ōrdine tālēs
adspiciō nōscōque: adeunt rēgemque salūtant.
vōta Jovī solvō populīsque recentibus urbem
partior et vacuōs prīscīs cultōribus agrōs,
Myrmidonasque vocō nec orīgine nōmina fraudō.
corpora vīdistī; mōrēs, quōs ante gerēbant,
nunc quoque habent: parcum genus est patiēnsque labōrum
quaesītīque tenāx et quod quaesīta reservet.
hī tē ad bella parēs annīs animīsque sequentur,
cum prīmum quī tē fēlīciter attulit eurus'
(eurus enim attulerat) 'fuerit mūtātus in austrōs.'
Tālibus atque aliīs longum sermōnibus illī
inplēvēre diem; lūcis pars ultima mēnsae
est data, nox somnīs. jubar aureus extulerat Sōl,
flābat adhūc eurus reditūraque vēla tenēbat:
ad Cephalum Pallante satī, cui grandior aetās,
ad rēgem Cephalus simul et Pallante creātī
conveniunt, sed adhūc rēgem sopor altus habēbat.
excipit Aeacidēs illōs in līmine Phōcus;
nam Telamōn frāterque virōs ad bella legēbant.
Phōcus in interius spatium pulchrōsque recessūs
Cecropidas dūcit, cum quīs simul ipse resēdit.
adspicit Aeolidēn ignōtā ex arbore factum
ferre manū jaculum, cujus fuit aurea cuspis.
pauca prius mediīs sermōnibus ille locūtus
'sum nemorum studiōsus' ait 'caedisque ferīnae;
quā tamen ē silvā teneās hastīle recīsum,
jamdūdum dubitō: certē sī fraxinus esset,
fulva colōre foret; sī cornus, nōdus inesset.
unde sit, ignōrō, sed nōn fōrmōsius istō
vīdērunt oculī tēlum jaculābile nostrī.'
excipit Actaeīs ē frātribus alter et 'ūsum
majōrem speciē mīrābere' dīxit 'in istō.
cōnsequitur, quodcumque petit, fortūnaque missum
nōn regit, et revolat nūllō referente cruentum.'
tum vērō juvenis Nērēius omnia quaerit,
cūr sit et unde datum, quis tantī mūneris auctor.
quae petit, ille refert, sed enim nārrāre pudōrī est,
quā tulerit mercēde; silet tāctusque dolōre
conjugis āmissae lacrimīs ita fātur obortīs:
'hoc mē, nāte deā, (quis possit crēdere?) tēlum
flēre facit facietque diū, sī vīvere nōbīs
fāta diū dederint; hoc mē cum conjuge cārā
perdidit: hōc utinam caruissem mūnere semper!
'Procris erat, sī forte magis pervēnit ad aurēs
Ōrīthyia tuās, raptae soror Ōrīthyiae,
sī faciem mōrēsque velīs cōnferre duārum,
dignior ipsa rapī! pater hanc mihi jūnxit Erectheus,
hanc mihi jūnxit amor: fēlīx dīcēbar eramque;
nōn ita dīs vīsum est, aut nunc quoque forsitan essem.
alter agēbātur post sacra jugālia mēnsis,
cum mē cornigerīs tendentem rētia cervīs
vertice dē summō semper flōrentis Hymettī
lūtea māne videt pulsīs Aurōra tenebrīs
invītumque rapit. liceat mihi vēra referre
pāce deae: quod sit roseō spectābilis ōre,
quod teneat lūcis, teneat cōnfīnia noctis,
nectareīs quod alātur aquīs, ego Procrin amābam;
pectore Procris erat, Procris mihi semper in ōre.
sacra torī coitūsque novōs thalamōsque recentēs
prīmaque dēsertī referēbam foedera lectī:
mōta dea est et "siste tuās, ingrāte, querellās;
Procrin habē!" dīxit, "quod sī mea prōvida mēns est,
nōn habuisse volēs." mēque illī īrāta remīsit.
dum redeō mēcumque deae memorāta retractō,
esse metus coepit, nē jūra jugālia conjūnx
nōn bene servāsset: faciēs aetāsque jubēbat
crēdere adulterium, prohibēbant crēdere mōrēs;
sed tamen āfueram, sed et haec erat, unde redībam,
crīminis exemplum, sed cūncta timēmus amantēs.
quaerere, quod doleam, statuō dōnīsque pudīcam
sollicitāre fidem; favet huic Aurōra timōrī
inmūtatque meam (videor sēnsisse) figūram.
Palladiās ineō nōn cognōscendus Athēnās
ingrediorque domum; culpā domus ipsa carēbat
castaque signa dabat dominōque erat ānxia raptō:
vix aditus per mīlle dolōs ad Erecthida factus.
ut vīdī, obstipuī meditātaque paene relīquī
temptāmenta fidē; male mē, quīn vēra fatērer,
continuī, male, quīn, et oportuit, ōscula ferrem.
trīstis erat (sed nūlla tamen fōrmōsior illā
esse potest trīstī) dēsīderiōque dolēbat
conjugis abreptī: tū collige, quālis in illā,
Phōce, decor fuerit, quam sīc dolor ipse decēbat!
quid referam, quotiēns temptāmina nostra pudīcī
reppulerint mōrēs, quotiēns "ego" dīxerit "ūnī
servor; ubīcumque est, ūnī mea gaudia servō."
cui nōn ista fidē satis experientia sānō
magna foret? nōn sum contentus et in mea pugnō
vulnera, dum cēnsūs dare mē prō nocte loquendō
mūneraque augendō tandem dubitāre coēgī.
exclāmō male victor: "adest, mala, fictus adulter!
vērus eram conjūnx! mē, perfida, teste tenēris."
illa nihil; tacitō tantummodo victa pudōre
īnsidiōsa malō cum conjuge līmina fūgit;
offēnsāque meī genus omne perōsa virōrum
montibus errābat, studiīs operāta Diānae.
tum mihi dēsertō violentior ignis ad ossa
pervenit: ōrābam veniam et peccāsse fatēbar
et potuisse datīs similī succumbere culpae
mē quoque mūneribus, sī mūnera tanta darentur.
haec mihi cōnfessō, laesum prius ulta pudōrem,
redditur et dulcēs concorditer exigit annōs;
dat mihi praetereā, tamquam sē parva dedisset
dōna, canem mūnus; quem cum sua trāderet illī
Cynthia, "currendō superābit" dīxerat "omnēs."
dat simul et jaculum, manibus quod, cernis, habēmus.
mūneris alterius quae sit fortūna, requīris?
accipe: mīrandī novitāte movēbere factī!
'Carmina Lāiadēs nōn intellēcta priōrum
solverat ingeniīs, et praecipitāta jacēbat
inmemor ambāgum vātēs obscūra suārum:
prōtinus Āoniīs inmittitur altera Thēbīs
[scīlicet alma Themis nec tālia linquit inulta!]
pestis, et exitiō multī pecorumque suōque
rūrigenae pāvēre feram; vīcīna juventūs
vēnimus et lātōs indāgine cīnximus agrōs.
illa levī vēlōx superābat rētia saltū
summaque trānsībat positārum līna plagārum:
cōpula dētrahitur canibus, quōs illa sequentēs
effugit et coetum nōn sēgnior ālite lūdit.
poscor et ipse meum cōnsēnsū Laelapa magnō
(mūneris hoc nōmen): jamdūdum vincula pugnat
exuere ipse sibī colloque morantia tendit.
vix bene missus erat, nec jam poterāmus, ubi esset,
scīre; pedum calidus vestīgia pulvis habēbat,
ipse oculīs ēreptus erat: nōn ōcior illō
hasta nec excussae contortō verbere glandēs
nec Gortȳniacō calamus levis exit ab arcū.
collis apex mediī subjectīs inminet arvīs:
tollor eō capiōque novī spectācula cursūs,
quō modo dēprēndī, modo sē subdūcere ab ipsō
vulnere vīsa fera est; nec līmite callida rēctō
in spatiumque fugit, sed dēcipit ōra sequentis
et redit in gȳrum, nē sit suus inpetus hostī:
inminet hic sequiturque parem similisque tenentī
nōn tenet et vānōs exercet in āera morsūs.
ad jaculī vertēbar opem; quod dextera lībrat
dum mea, dum digitōs āmentēs addere temptō,
lūmina dēflexī. revocātaque rūrsus eōdem
rettuleram: mediō (mīrum) duo marmora campō
adspiciō; fugere hoc, illud captāre putārēs.
scīlicet invictōs ambō certāmine cursūs
esse deus voluit, sī quis deus adfuit illīs.'
hāctenus, et tacuit; 'jaculō quod crīmen in ipsō est?'
Phōcus ait; jaculī sīc crīmina reddidit ille:
'Gaudia prīncipium nostrī sunt, Phōce, dolōris:
illa prius referam. juvat ō meminisse beātī
temporis, Aeacidē, quō prīmōs rīte per annōs
conjuge eram fēlīx, fēlīx erat illa marītō.
mūtua cūra duōs et amor sociālis habēbat,
nec Jovis illa meō thalamōs praeferret amōrī,
nec mē quae caperet, nōn sī Venus ipsa venīret,
ūlla erat; aequālēs ūrēbant pectora flammae.
sōle ferē radiīs feriente cacūmina prīmīs
vēnātum in silvās juvenāliter īre solēbam
nec mēcum famulī nec equī nec nāribus ācrēs
īre canēs nec līna sequī nōdōsa solēbant:
tūtus eram jaculō; sed cum satiāta ferīnae
dextera caedis erat, repetēbam frīgus et umbrās
et quae dē gelidīs exībat vallibus auram.
aura petēbātur mediō mihi lēnis in aestū,
auram exspectābam, requiēs erat illa labōrī.
"aura" (recordor enim), "veniās" cantāre solēbam,
"mēque juvēs intrēsque sinūs, grātissima, nostrōs,
utque facis, relevāre velīs, quibus ūrimur, aestūs!"
forsitan addiderim (sīc mē mea fāta trahēbant),
blanditiās plūrēs et "tū mihi magna voluptās"
dīcere sim solitus, "tū mē reficisque fovēsque,
tū facis, ut silvās, ut amem loca sōla: meōque
spīritus iste tuus semper captātur ab ōre."
vōcibus ambiguīs dēceptam praebuit aurem
nescio quis nōmenque aurae tam saepe vocātum
esse putat nymphae: nympham mē crēdit amāe.
crīminis extemplō fictī temerārius index
Procrin adit linguāque refert audīta susurrā.
crēdula rēs amor est: subitō conlāpsa dolōre,
ut mihi nārrātur, cecidit; longōque refecta
tempore sē miseram, sē fātī dīxit inīquī
dēque fidē questa est et crīmine concita vānō,
quod nihil est, metuit, metuit sine corpore nōmen
et dolet īnfēlīx velutī dē paelice vērā.
saepe tamen dubitat spēratque miserrima fallī
indiciīque fidem negat et, nisi vīderit ipsa,
damnātūra suī nōn est dēlicta marītī.
postera dēpulerant Aurōrae lūmina noctem:
ēgredior silvamque petō victorque per herbās
"aura, venī" dīxī "nostrōque medēre labōrī!"
et subitō gemitūs inter mea verba vidēbar
nescio quōs audīsse; "venī" tamen "optima!" dīcēns
fronde levem rūrsus strepitum faciente cadūcā
sum ratus esse feram tēlumque volātile mīsī:
Procris erat mediōque tenēns in pectore vulnus
"ei mihi" conclāmat! vōx est ubi cognita fīdae
conjugis, ad vōcem praeceps āmēnsque cucurrī.
sēmianimem et sparsās foedantem sanguine vestēs
et sua (mē miserum!) dē vulnere dōna trahentem
inveniō corpusque meō mihi cārius ulnīs
mollibus attollō scissāque ā pectore veste
vulnera saeva ligō cōnorque inhibēre cruōrem
neu mē morte suā scelerātum dēserat, ōrō.
vīribus illa carēns et jam moribunda coēgit
haec sē pauca loquī: "per nostrī foedera lectī
perque deōs supplex ōrō superōsque meōsque,
per sī quid meruī dē tē bene perque manentem
nunc quoque, cum pereō, causam mihi mortis amōrem,
nē thalamīs Auram patiāre innūbere nostrīs!"
dīxit, et errōrem tum dēnique nōminis esse
et sēnsī et docuī. sed quid docuisse juvābat?
lābitur, et parvae fugiunt cum sanguine vīrēs,
dumque aliquid spectāre potest, mē spectat et in mē
īnfēlīcem animam nostrōque exhālat in ōre;
sed vultū meliōre morī sēcūra vidētur.'
Flentibus haec lacrimāns hērōs memorābat, et ecce
Aeacus ingreditur duplicī cum prōle novōque
mīlite; quem Cephalus cum fortibus accipit armīs.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation