Cōnsēdēre ducēs et vulgī stante corōnā
surgit ad hōs clipeī dominus septemplicis Aiāx,
utque erat inpatiēns īrae, Sīgēia torvō
lītora respexit classemque in lītore vultū
intendēnsque manūs 'agimus, prō Juppiter!' inquit
'ante ratēs causam, et mēcum cōnfertur Ulixēs!
at nōn Hectoreīs dubitāvit cēdere flammīs,
quās ego sustinuī, quās hāc ā classe fugāvī.
tūtius est igitur fictīs contendere verbīs,
quam pugnāre manū, sed nec mihi dīcere prōmptum,
nec facere est istī: quantumque ego Mārte ferōcī
inque aciē valeō, tantum valet iste loquendō.
nec memoranda tamen vōbīs mea facta, Pelasgī,
esse reor: vīdistis enim; sua nārret Ulixēs,
quae sine teste gerit, quōrum nox cōnscia sōla est!
praemia magna petī fateor; sed dēmit honōrem
aemulus: Aiācī nōn est tenuisse superbum,
sit licet hoc ingēns, quicquid spērāvit Ulixēs;
iste tulit pretium jam nunc temptāminis hujus,
quod, cum victus erit, mēcum certāsse ferētur.
'Atque ego, sī virtūs in mē dubitābilis esset,
nōbilitāte potēns essem, Telamōne creātus,
moenia quī fortī Trojāna sub Hercule cēpit
lītoraque intrāvit Pagasaeā Colcha carīnā;
Aeacus huic pater est, quī jūra silentibus illīc
reddit, ubi Aeolidēn saxum grave Sīsyphon urget;
Aeacon agnōscit summus prōlemque fatētur
Juppiter esse suam: sīc ā Jove tertius Aiāx.
nec tamen haec seriēs in causam prōsit, Achīvī,
sī mihi cum magnō nōn est commūnis Achillē:
frāter erat, frāterna petō! quid sanguine crētus
Sīsyphiō fūrtīsque et fraude simillimus illī
īnseris Aeacidīs aliēnae nōmina gentis?
'An quod in arma prior nūllōque sub indice vēnī,
arma neganda mihī, potiorque vidēbitur ille,
ultima quī cēpit dētractāvitque furōre
mīlitiam fictō, dōnec sollertior istō
sed sibi inūtilior timidī commenta retēxit
Naupliadēs animī vītātaque trāxit ad arma?
optima num sūmat, quia sūmere nōluit ūlla:
nōs inhonōrātī et dōnīs patruēlibus orbī,
obtulimus quia nōs ad prīma perīcula, sīmus?
'Atque utinam aut vērus furor ille, aut crēditus esset,
nec comes hic Phrygiās umquam vēnisset ad arcēs
hortātor scelerum! nōn tē, Poeantia prōlēs,
expositum Lemnos nostrō cum crīmine habēret!
quī nunc, ut memorant, silvestribus abditus antrīs
saxa movēs gemitū Lāertiadaeque precāris,
quae meruit, quae, sī dī sunt, nōn vāna precāris.
et nunc ille eadem nōbīs jūrātus in arma,
heu! pars ūna ducum, quō successōre sagittae
Herculis ūtuntur, frāctus morbōque famēque
vēlāturque aliturque avibus, volucrēsque petendō
dēbita Trōjānīs exercet spīcula fātīs.
ille tamen vīvit, quia nōn comitāvit Ulixem;
māllet et īnfēlīx Palamēdēs esse relictus,
[vīveret aut certē lētum sine crīmine habēret]
quem male convictī nimium memor iste furōris
prōdere rem Danaam fīnxit fictumque probāvit
crīmen et ostendit, quod jam praefōderat, aurum.
ergō aut exiliō vīrēs subdūxit Achīvīs,
aut nece: sīc pugnat, sīc est metuendus Ulixēs!
'Quī licet ēloquiō fīdum quoque Nestora vincat,
haut tamen efficiet, dēsertum ut Nestora crīmen
esse rear nūllum; quī cum inplōrāret Ulixem
vulnere tardus equī fessusque senīlibus annīs,
prōditus ā sociō est; nōn haec mihi crīmina fingī
scit bene Tȳdīdēs, quī nōmine saepe vocātum
corripuit trepidōque fugam exprobrāvit amīcō.
aspiciunt oculīs superī mortālia jūstīs!
ēn eget auxiliō, quī nōn tulit, utque relīquit,
sīc linquendus erat: lēgem sibi dīxerat ipse.
conclāmat sociōs: adsum videōque trementem
pallentemque metū et trepidantem morte futūrā;
opposuī mōlem clipeī tēxīque jacentem
servāvīque animam (minimum est hoc laudis) inertem.
sī perstās certāre, locum redeāmus in illum:
redde hostem vulnusque tuum solitumque timōrem
post clipeumque late et mēcum contende sub illō!
at postquam ēripuī, cui standī vulnera vīrēs
nōn dederant, nūllō tardātus vulnere fūgit.
'Hector adest sēcumque deōs in proelia dūcit,
quāque ruit, nōn tū tantum terrēris, Ulixe,
sed fortēs etiam: tantum trahit ille timōris.
hunc ego sanguineae successū caedis ovantem
ēminus ingentī resupīnum pondere fūdī,
hunc ego poscentem, cum quō concurreret, ūnus
sustinuī: sortemque meam vōvistis, Achīvī,
et vestrae valuēre precēs. sī quaeritis hujus
fortūnam pugnae, nōn sum superātus ab illō.
ecce ferunt Trōes ferrumque ignēsque Jovemque
in Danaās classēs: ubi nunc fācundus Ulixēs?
nempe ego mīlle meō prōtēxī pectore puppēs,
spem vestrī reditūs: date prō tot nāvibus arma.
'Quodsī vēra licet mihi dīcere, quaeritur istīs
quam mihi major honōs, conjūnctaque glōria nostra est,
atque Aiāx armīs, nōn Aiācī arma petuntur.
cōnferat hīs Ithacus Rhēsum inbellemque Dolōna
Prīamidēnque Helenum raptā cum Pallade captum:
lūce nihil gestum, nihil est Diomēde remōtō;
sī semel ista datis meritīs tam vīlibus arma,
dīvidite, et pars sit major Diomēdis in illīs.
'Quō tamen haec Ithacō, quī clam, quī semper inermis
rem gerit et fūrtīs incautum dēcipit hostem?
ipse nitor galeae clārō radiantis ab aurō
īnsidiās prōdet manifestābitque latentem;
sed neque Dūlichius sub Achillis casside vertex
pondera tanta feret, nec nōn onerōsa gravisque
Pēlias hasta potest inbellibus esse lacertīs,
nec clipeus vastī caelātus imāgine mundī
conveniet timidae nātaeque ad fūrta sinistrae:
dēbilitātūrum quid tē petis, inprobe, mūnus,
quod tibi sī populī dōnāverit error Achīvī,
cūr spoliēris, erit, nōn, cūr metuāris ab hoste,
et fuga, quā sōlā cūnctōs, timidissime, vincis,
tarda futūra tibi est gestāmina tanta trahentī?
adde quod iste tuus, tam rārō proelia passus,
integer est clipeus; nostrō, quī tēla ferendō
mīlle patet plāgīs, novus est successor habendus.
'Dēnique (quid verbīs opus est?) spectēmur agendō!
arma virī fortis mediōs mittantur in hostēs:
inde jubēte petī et referentem ōrnāte relātīs.'
Fīnierat Telamōne satus, vulgīque secūtum
ultima murmur erat, dōnec Lāertius hērōs
adstitit atque oculōs paulum tellūre morātōs
sustulit ad procerēs exspectātōque resolvit
ōra sonō, neque abest fācundīs grātia dictīs.
'Sī mea cum vestrīs valuissent vōta, Pelasgī,
nōn foret ambiguus tantī certāminis hērēs,
tūque tuīs armīs, nōs tē poterēmur, Achille,
quem quoniam nōn aequa mihī vōbīsque negārunt
fāta,' (manūque simul velutī lacrimantia tersit
lūmina) 'quis magnō melius succēdat Achillī,
quam per quem magnus Danaīs successit Achillēs?
huic modo nē prōsit, quod, utī est, hebes esse vidētur,
nēve mihī noceat, quod vōbīs semper, Achīvī,
prōfuit ingenium, meaque haec fācundia, sīqua est,
quae nunc prō dominō, prō vōbīs saepe locūta est,
invidiā careat, bona nec sua quisque recūset.
'Nam genus et proavōs et quae nōn fēcimus ipsī,
vix ea nostra vocō, sed enim, quia rettulit Aiāx
esse Jovis pronepōs, nostrī quoque sanguinis auctor
Juppiter est, totidemque gradūs distāmus ab illō:
nam mihi Lāertēs pater est, Arcēsius illī,
Juppiter huic, neque in hīs quisquam damnātus et exul;
est quoque per mātrem Cyllēnius addita nōbīs
altera nōbilitās: deus est in utrōque parente.
sed neque māternō quod sum generōsior ortū,
nec mihi quod pater est frāternī sanguinis īnsōns,
prōposita arma petō: meritīs expendite causam,
dummodo, quod frātrēs Telamōn Pēleusque fuērunt,
Aiācis meritum nōn sit nec sanguinis ōrdō,
sed virtūtis honor spoliīs quaerātur in istīs!
aut sī proximitās prīmusque requīritur hērēs,
est genitor Pēleus, est Pyrrhus fīlius illī:
quis locus Aiācī? Pthīam haec Scȳrumve ferantur!
nec minus est istō Teucer patruēlis Achillī:
num petit ille tamen? num, sī petat, auferat illa?
ergō, operum quoniam nūdum certāmen habētur,
plūra quidem fēcī, quam quae conprēndere dictīs
in prōmptū mihi sit, rērum tamen ōrdine dūcar.
'Praescia ventūrī genetrīx Nērēia lētī
dissimulat cultū nātum, et dēcēperat omnēs,
in quibus Aiācem, sūmptae fallācia vestis:
arma ego fēmineīs animum mōtūra virīlem
mercibus īnseruī, neque adhūc prōjēcerat hērōs
virgineōs habitūs, cum parmam hastamque tenentī
"nāte deā," dīxī "tibi sē peritūra reservant
Pergama! quid dubitās ingentem ēvertere Trōjam?"
injēcīque manum fortemque ad fortia mīsī.
ergō opera illīus mea sunt: ego Tēlephon hastā
pugnantem domuī, victum ōrantemque refēcī;
quod Thēbae cecidēre, meum est; mē crēdite Lesbon,
mē Tenedon Chrȳsēnque et Cillan, Apollinis urbēs,
et Scȳrum cēpisse; meā concussa putāte
prōcubuisse solō Lyrnēsia moenia dextrā,
utque aliōs taceam, quī saevum perdere posset
Hectora, nempe dedī: per mē jacet inclitus Hector!
illīs haec armīs, quibus est inventus Achillēs,
arma petō: vīvō dederam, post fāta reposcō.
'Ut dolor ūnīus Danaōs pervēnit ad omnēs,
Aulidaque Euboicam conplērunt mīlle carīnae,
exspectāta diū, nūlla aut contrāria classī
flāmina erant, dūraeque jubent Agamemnona sortēs
inmeritam saevae nātam mactāre Diānae.
dēnegat hoc genitor dīvīsque īrāscitur ipsīs
atque in rēge tamen pater est, ego mīte parentis
ingenium verbīs ad pūblica commoda vertī:
hanc equidem (fateor, fassōque ignōscat Atrīdēs)
difficilem tenuī sub inīquō jūdice causam.
hunc tamen ūtilitās populī frāterque datīque
summa movet scēptrī, laudem ut cum sanguine pēnset;
mittor et ad mātrem, quae nōn hortanda, sed āstū
dēcipienda fuit, quō sī Telamōnius īsset,
orba suīs essent etiam nunc lintea ventīs.
'Mittor et Īliacās audāx ōrātor ad arcēs,
vīsaque et intrāta est altae mihi cūria Trōjae,
plēnaque adhūc erat illa virīs; interritus ēgī
quam mihi mandārat commūnem Graecia causam
accūsōque Parin praedamque Helenamque reposcō
et moveō Priamum Priamōque Antēnora jūnctum;
at Paris et frātrēs et quī rapuēre sub illō,
vix tenuēre manūs (scīs hoc, Menelāe) nefandās,
prīmaque lūx nostrī tēcum fuit illa perīclī.
'Longa referre mora est, quae cōnsiliōque manūque
ūtiliter fēcī spatiōsī tempore bellī.
post aciēs prīmās urbis sē moenibus hostēs
continuēre diū, nec apertī cōpia Mārtis
ūlla fuit; decimō dēmum pugnāvimus annō:
quid facis intereā, quī nīl nisi proelia nōstī?
quis tuus ūsus erat? nam sī mea facta requīris,
hostibus īnsidior, fossā mūnīmina cingō,
cōnsōlor sociōs, ut longī taedia bellī
mente ferant placidā, doceō, quō sīmus alendī
armandīque modō, mittor, quō postulat ūsus.
'Ecce Jovis monitū dēceptus imāgine somnī
rēx jubet inceptī cūram dīmittere bellī;
ille potest auctōre suam dēfendere vōcem:
nōn sinat hoc Aiāx dēlendaque Pergama poscat,
quodque potest, pugnet! cūr nōn remorātur itūrōs?
cūr nōn arma capit, dat, quod vaga turba sequātur?
nōn erat hoc nimium numquam nisi magna loquentī.
quid, quod et ipse fugit? vīdī, puduitque vidēre,
cum tū terga darēs inhonestaque vēla parārēs;
nec mora, "quid facitis? quae vōs dēmentia" dīxī
"concitat, ō sociī, captam dīmittere Trōjam,
quidque domum fertis decimō, nisi dēdecus, annō?"
tālibus atque aliīs, in quae dolor ipse disertum
fēcerat, āversōs profugā dē classe redūxī.
convocat Atrīdēs sociōs terrōre paventēs:
nec Telamōniadēs etiamnunc hīscere quicquam
audet, at ausus erat rēgēs incessere dictīs
Thersītēs etiam, per mē haut inpūne protervīs!
ērigor et trepidōs cīvēs exhortor in hostem
āmissamque meā virtūtem vōce repōnō.
tempore ab hōc, quodcumque potest fēcisse vidērī
fortiter iste, meum est, quī dantem terga retrāxī.
'Dēnique dē Danaīs quis tē laudatve petitve?
at sua Tȳdīdēs mēcum commūnicat ācta,
mē probat et sociō semper cōnfīdit Ulixē.
est aliquid, dē tot Grāiōrum mīlibus ūnum
ā Diomēde legī! nec mē sors īre jubēbat:
sīc tamen et sprētō noctisque hostisque perīclō
ausum eadem, quae nōs, Phrygiā dē gente Dolōna
interimō, nōn ante tamen, quam cūncta coēgī
prōdere et ēdidicī, quid perfida Trōja parāret.
omnia cognōram nec, quod speculārer, habēbam
et jam prōmissā poteram cum laude revertī:
haut contentus eō petiī tentōria Rhēsī
inque suīs ipsum castrīs comitēsque perēmī
atque ita captīvō, victor vōtīsque potītus,
ingredior currū laetōs imitante triumphōs;
cujus equōs pretium prō nocte poposcerat hostis,
arma negāte mihī, fueritque benignior Aiāx.
quid Lyciī referam Sarpēdonis agmina ferrō
dēvastāta meō? cum multō sanguine fūdī
Coeranon Īphitidēn et Alastoraque Chromiumque
Alcandrumque Haliumque Noēmonaque Prytanīnque
exitiōque dedī cum Chersidamante Thoōna
et Charopem fātīsque inmītibus Ennomon āctum
quīque minus celebrēs nostrā sub moenibus urbis
prōcubuēre manū. sunt et mihi vulnera, cīvēs,
ipsō pulchra locō; nec vānīs crēdite verbīs,
aspicite! ēn' vestemque manū dīdūxit et 'haec sunt
pectora semper' ait 'vestrīs exercita rēbus!
at nihil inpendit per tot Telamōnius annōs
sanguinis in sociōs et habet sine vulnere corpus!
'Quid tamen hoc rēfert, sī sē prō classe Pelasgā
arma tulisse refert contrā Trōasque Jovemque?
cōnfiteorque, tulit (neque enim benefacta malignē
dētrectāre meum est), sed nē commūnia sōlus
occupet atque aliquem vōbīs quoque reddat honōrem,
reppulit Actoridēs sub imāgine tūtus Achillis
Trōas ab ārsūrīs cum dēfēnsōre carīnīs.
ausum etiam Hectoreīs sōlum concurrere tēlīs
sē putat, oblītus rēgisque ducumque meīque,
nōnus in officiō et praelātus mūnere sortis.
sed tamen ēventus vestrae, fortissime, pugnae
quis fuit? Hector abit violātus vulnere nūllō!
'Mē miserum, quantō cōgor meminisse dolōre
temporis illīus, quō, Grāium mūrus, Achillēs
prōcubuit! nec mē lacrimae lūctusque timorque
tardārunt, quīn corpus humō sublīme referrem:
hīs umerīs, hīs inquam, umerīs ego corpus Achillis
et simul arma tulī, quae nunc quoque ferre labōrō.
sunt mihi, quae valeant in tālia pondera, vīrēs,
est animus certē vestrōs sēnsūrus honōrēs:
scīlicet idcircō prō nātō caerula māter
ambitiōsa suō fuit, ut caelestia dōna,
artis opus tantae, rudis et sine pectore mīles
indueret? neque enim clipeī caelāmina nōvit,
Ōceanum et terrās cumque altō sīdera caelō
Plēiadasque Hyadasque inmūnemque aequoris Arcton
dīversōsque orbēs nitidumque Ōrīonis ēnsem.
[postulat, ut capiat, quae nōn intellegit, arma!]
'Quid, quod mē dūrī fugientem mūnera bellī
arguit inceptō sērum accessisse labōrī
nec sē magnanimō maledīcere sentit Achillī?
sī simulāsse vocās crīmen, simulāvimus ambō;
sī mora prō culpā est, ego sum mātūrior illō.
mē pia dētinuit conjūnx, pia māter Achillem,
prīmaque sunt illīs data tempora, cētera vōbīs:
haut timeō, sī jam nequeam dēfendere, crīmen
cum tantō commūne virō: dēprēnsus Ulixis
ingeniō tamen ille, at nōn Aiācis Ulixēs.
'Nēve in mē stolidae convīcia fundere linguae
admīrēmur eum, vōbīs quoque digna pudōre
obicit. an falsō Palamēdēn crīmine turpe est,
accūsāsse mihī, vōbīs damnāsse decōrum?
sed neque Naupliadēs facinus dēfendere tantum
tamque patēns valuit, nec vōs audīstis in illō
crīmina: vīdistis, pretiōque objecta patēbant.
'Nec, Poeantiadēn quod habet Vulcānia Lemnos,
esse reus meruī (factum dēfendite vestrum!
cōnsēnsistis enim), nec mē suāsisse negābō,
ut sē subtraheret bellīque viaeque labōrī
temptāretque ferōs requiē lēnīre dolōrēs.
pāruit et vīvit! nōn haec sententia tantum
fīda, sed et fēlīx, cum sit satis esse fidēlem.
quem quoniam vātēs dēlenda ad Pergama poscunt,
nē mandāte mihī! melius Telamōnius ībit
ēloquiōque virum morbīs īrāque furentem
molliet aut aliquā perdūcet callidus arte!
ante retrō Simois fluet et sine frondibus Īdē
stābit, et auxilium prōmittet Achāia Trōjae,
quam, cessante meō prō vestrīs pectore rēbus,
Aiācis stolidī Danaīs sollertia prōsit.
sīs licet īnfēstus sociīs rēgīque mihīque
dūre Philoctētē, licet exsecrēre meumque
dēvoveās sine fīne caput cupiāsque dolentī
mē tibi forte darī nostrumque haurīre cruōrem,
utque tuī mihi sit, fīat tibi cōpia nostrī:
tē tamen adgrediar mēcumque redūcere nītar
tamque tuīs potiar (faveat Fortūna) sagittīs,
quam sum Dardaniō, quem cēpī, vāte potītus,
quam respōnsa deum Trōjānaque fāta retēxī,
quam rapuī Phrygiae signum penetrāle Minervae
hostibus ē mediīs. et sē mihi cōnferat Aiāx?
nempe capī Trōjam prohibēbant fāta sine illō:
fortis ubi est Aiāx? ubi sunt ingentia magnī
verba virī? cūr hīc metuis? cūr audet Ulixēs
īre per excubiās et sē committere noctī
perque ferōs ēnsēs nōn tantum moenia Trōum,
vērum etiam summās arcēs intrāre suāque
ēripere aede deam raptamque adferre per hostēs?
quae nisi fēcissem, frūstrā Telamōne creātus
gestāsset laevā taurōrum tergora septem.
illā nocte mihī Trōjae victōria parta est:
Pergama tunc vīcī, cum vincī posse coēgī.
'Dēsine Tȳdīdēn vultūque et murmure nōbīs
ostentāre meum: pars est sua laudis in illō!
nec tū, cum sociā clipeum prō classe tenēbās,
sōlus erās: tibi turba comes, mihi contigit ūnus.
quī nisi pugnācem scīret sapiente minōrem
esse nec indomitae dēbērī praemia dextrae,
ipse quoque haec peteret; peteret moderātior Aiāx
Eurypylusque ferōx clārōque Andraemone nātus
nec minus Īdomeneus patriāque creātus eādem
Mērionēs, peteret majōris frāter Atrīdae:
quippe manū fortēs nec sunt tibi Mārte secundī,
cōnsiliīs cessēre meīs. tibi dextera bellō
ūtilis, ingenium est, quod eget moderāmine nostrō;
tū vīrēs sine mente geris, mihi cūra futūrī;
tū pugnāre potes, pugnandī tempora mēcum
ēligit Atrīdēs; tū tantum corpore prōdes,
nōs animō; quantōque ratem quī temperat, anteit
rēmigis officium, quantō dux mīlite major,
tantum ego tē superō. nec nōn in corpore nostrō
pectora sunt potiōra manū: vigor omnis in illīs.
'At vōs, ō procerēs, vigilī date praemia vestrō,
prōque tot annōrum cūrā, quibus ānxius ēgī,
hunc titulum meritīs pēnsandum reddite nostrīs:
jam labor in fīne est; obstantia fāta remōvī
altaque posse capī faciendō Pergama, cēpī.
per spēs nunc sociās cāsūraque moenia Trōum
perque deōs ōrō, quōs hostī nūper adēmī,
per sīquid superest, quod sit sapienter agendum,
sīquid adhūc audāx ex praecipitīque petendum est,
[sī Trōjae fātīs aliquid restāre putātis,]
este meī memorēs! aut sī mihi nōn datis arma,
huic date!' et ostendit signum fātāle Minervae.
Mōta manus procerum est, et quid fācundia posset,
rē patuit, fortisque virī tulit arma disertus.
Hectora quī sōlus, quī ferrum ignēsque Jovemque
sustinuit totiēns, ūnam nōn sustinet īram,
invictumque virum vīcit dolor: arripit ēnsem
et 'meus hic certē est! an et hunc sibi poscit Ulixēs?
hōc' ait 'ūtendum est in mē mihi, quīque cruōre
saepe Phrygum maduit, dominī nunc caede madēbit,
nē quisquam Aiācem possit superāre nisi Aiāx.'
dīxit et in pectus tum dēmum vulnera passum,
quā patuit ferrum, lētālem condidit ēnsem.
nec valuēre manūs īnfīxum ēdūcere tēlum:
expulit ipse cruor, rubefactaque sanguine tellūs
purpureum viridī genuit dē caespite flōrem,
quī prius Oebaliō fuerat dē vulnere nātus;
littera commūnis mediīs puerōque virōque
īnscrīpta est foliīs, haec nōminis, illa querellae.
Victor ad Hypsipylēs patriam clārīque Thoantis
et veterum terrās īnfāmēs caede virōrum
vēla dat, ut referat Tīrynthia tēla, sagittās;
quae postquam ad Grāiōs dominō comitante revēxit,
inposita est sērō tandem manus ultima bellō.
[Trōja simul Priamusque cadunt. Priamēia conjūnx
perdidit īnfēlīx hominis post omnia fōrmam
externāsque novō lātrātū terruit aurās,
longus in angustum quā clauditur Hellēspontus.]
Īlion ārdēbat, neque adhūc cōnsēderat ignis,
exiguumque senis Priamī Jovis āra cruōrem
conbiberat, tractāta comīs antistita Phoebī
nōn prōfectūrās tendēbat ad aethera palmās;
Dardanidas mātrēs patriōrum signa deōrum,
dum licet, amplexās succēnsaque templa tenentēs
invidiōsa trahunt victōrēs praemia Grāī;
mittitur Astyanax illīs dē turribus, unde
pugnantem prō sē proavītaque rēgna tuentem
saepe vidēre patrem mōnstrātum ā mātre solēbat.
jamque viam suādet Boreās, flātūque secundō
carbasa mōta sonant: jubet ūtī nāvita ventīs;
'Trōja, valē! rapimur' clāmant, dant ōscula terrae
Trōades et patriae fūmantia tēcta relinquunt.
ultima cōnscendit classem miserābile vīsū!
in mediīs Hecabē nātōrum inventa sepulcrīs:
prēnsantem tumulōs atque ossibus ōscula dantem
Dūlichiae trāxēre manūs, tamen ūnius hausit
inque sinū cinerēs sēcum tulit Hectoris haustōs;
Hectoris in tumulō cānum dē vertice crīnem,
īnferiās inopēs, crīnem lacrimāsque relīquit,
Est, ubi Trōja fuit, Phrygiae contrāria tellūs
Bistoniīs habitāta virīs: Polymēstoris illīc
rēgia dīves erat, cui tē commīsit alendum
clam, Polydōre, pater Phrygiīsque remōvit ab armīs,
cōnsilium sapiēns, sceleris nisi praemia magnās
adjēcisset opēs, animī inrītāmen avārī.
ut cecidit fortūna Phrygum, capit inpius ēnsem
rēx Thrācum jugulōque suī dēmīsit alumnī
et, tamquam tollī cum corpore crīmina possent,
exanimem scopulō subjectās mīsit in undās.
Lītore Thrēiciō classem religārat Atrīdēs,
dum mare pācātum, dum ventus amīcior esset:
hīc subitō, quantus, cum vīveret, esse solēbat,
exit humō lātē ruptā similisque minantī
temporis illīus vultum referēbat Achillēs,
quō ferus injūstō petiit Agamemnona ferrō
'inmemorēs' que 'meī discēditis,' inquit 'Achīvī,
obrutaque est mēcum virtūtis grātia nostrae!
nē facite! utque meum nōn sit sine honōre sepulcrum,
plācet Achillēōs mactāta Polyxena mānēs!'
dīxit, et inmītī sociīs pārentibus umbrae,
rapta sinū mātris, quam jam prope sōla fovēbat,
fortis et īnfēlīx et plūs quam fēmina virgō
dūcitur ad tumulum dīrōque fit hostia bustō.
quae memor ipsa suī postquam crūdēlibus ārīs
admōta est sēnsitque sibī fera sacra parārī,
utque Neoptolemum stantem ferrumque tenentem;
inque suō vīdit fīgentem lūmina vultū,
'ūtere jamdūdum generōsō sanguine' dīxit
'nūlla mora est; at tū jugulō vel pectore tēlum
conde meō' jugulumque simul pectusque retēxit.
'scīlicet haud ūllī servīre Polyxena vellem.
haud per tāle sacrum nūmen plācābitis ūllum!
mors tantum vellem mātrem mea fallere posset:
māter obest minuitque necis mihi gaudia, quamvīs
nōn mea mors illī, vērum sua vīta gemenda est.
vōs modo, nē Stygiōs adeam nōn lībera mānēs,
īte procul, sī jūsta petō, tāctūque virīlēs
virgineō removēte manūs! acceptior illī,
quisquis is est, quem caede meā plācāre parātis,
līber erit sanguis. sīquōs tamen ultima nostrī
verba movent ōris (Priamī vōs fīlia rēgis,
nōn captīva rogat), genetrīcī corpus inēmptum
reddite, nēve aurō redimat jūs trīste sepulcrī,
sed lacrimīs! tum, cum poterat, redimēbat et aurō.'
dīxerat, at populus lacrimās, quās illa tenēbat,
nōn tenet; ipse etiam flēns invītusque sacerdōs
praebita conjectō rūpit praecordia ferrō.
illa super terram dēfectō poplite lābēns
pertulit intrepidōs ad fāta novissima vultūs;
tunc quoque cūra fuit partēs vēlāre tegendās,
cum caderet, castīque decus servāre pudōris.
Trōades excipiunt dēplōrātōsque recēnsent
Prīamidas et quot dederit domus ūna cruōrēs,
tēque gemunt, virgō, tēque, ō modo rēgia conjūnx,
rēgia dicta parēns, Asiae flōrentis imāgō,
nunc etiam praedae mala sors; quam victor Ulixēs
esse suam nōllet, nisi quod tamen Hectora partū
ēdiderās: dominum mātrī vix repperit Hector!
quae corpus conplexa animae tam fortis ināne,
quās totiēns patriae dederat nātīsque virōque,
huic quoque dat lacrimās; lacrimās in vulnera fundit
ōsculaque ōre tegit cōnsuētaque pectora plangit
cānitiemque suam concrētam sanguine vellēns
plūra quidem, sed et haec laniātō pectore, dīxit:
'nāta, tuae quid enim superest? dolor ultime mātris,
nāta, jacēs, videōque tuum, mea vulnera, vulnus:
ēn, nē perdiderim quemquam sine caede meōrum,
tū quoque vulnus habēs; at tē, quia fēmina, rēbar
ā ferrō tūtam: cecidistī et fēmina ferrō,
totque tuōs īdem frātrēs, tē perdidit īdem,
exitium Trōjae nostrīque orbātor, Achillēs;
at postquam cecidit Paridis Phoebīque sagittīs,
nunc certē, dīxī, nōn est metuendus Achillēs:
nunc quoque mī metuendus erat; cinis ipse sepultī
in genus hoc saevit, tumulō quoque sēnsimus hostem:
Aeacidae fēcunda fuī! jacet Īlion ingēns,
ēventūque gravī fīnīta est pūblica clādēs,
sed fīnīta tamen; sōlī mihi Pergama restant.
in cursūque meus dolor est: modo maxima rērum,
tot generīs nātīsque potēns nuribusque virōque
nunc trahor exul, inops, tumulīs āvulsa meōrum,
Pēnelopēs mūnus, quae mē data pēnsa trahentem
mātribus ostendēns Ithacīs "haec Hectoris illa est
clāra parēns, haec est" dīcet "Priamēia conjūnx,"
postque tot āmissōs tū nunc, quae sōla levābās
māternōs lūctūs, hostīlia busta piāstī!
īnferiās hostī peperī! quō ferrea restō?
quidve moror? quō mē servās, annōsa senectūs?
quō, dī crūdēlēs, nisi utī nova fūnera cernam,
vīvācem differtis anum? quis posse putāret
fēlīcem Priamum post dīruta Pergama dīcī?
fēlīx morte suā est! nec tē, mea nāta, perēmptam
adspicit et vītam pariter rēgnumque relīquit.
at, puto, fūneribus dōtābere, rēgia virgō,
condēturque tuum monumentīs corpus avītīs!
nōn haec est fortūna domūs: tibi mūnera mātris
contingent flētūs peregrīnaeque haustus harēnae!
omnia perdidimus: superest, cūr vīvere tempus
in breve sustineam, prōlēs grātissima mātrī,
nunc sōlus, quondam minimus dē stirpe virīlī,
hās datus Ismariō rēgī Polydōrus in ōrās.
quid moror intereā crūdēlia vulnera lymphīs
abluere et sparsōs inmītī sanguine vultūs?'
Dīxit et ad lītus passū prōcessit anīlī,
albentēs lacerāta comās. 'date, Trōades, urnam!'
dīxerat īnfēlīx, liquidās haurīret ut undās:
adspicit ējectum Polydōrī in lītore corpus
factaque Thrēiciīs ingentia vulnera tēlīs;
Trōades exclāmant, obmūtuit illa dolōre,
et pariter vōcem lacrimāsque intrōrsus obortās
dēvorat ipse dolor, dūrōque simillima saxō
torpet et adversā fīgit modo lūmina terrā,
interdum torvōs sustollit ad aethera vultūs,
nunc positī spectat vultum, nunc vulnera nātī,
vulnera praecipuē, sēque armat et īnstruit īrā.
quā simul exārsit, tamquam rēgīna manēret,
ulcīscī statuit poenaeque in imāgine tōta est,
utque furit catulō lactente orbāta leaena
signaque nacta pedum sequitur, quem nōn videt, hostem,
sīc Hecabē, postquam cum lūctū miscuit īram,
nōn oblīta animōrum, annōrum oblīta suōrum,
vādit ad artificem dīrae, Polymestora, caedis
conloquiumque petit; nam sē mōnstrāre relictum
velle latēns illī, quod nātō redderet, aurum.
crēdidit Odrysius praedaeque adsuētus amōre
in sēcrēta venit: tum blandō callidus ōre
'tolle morās, Hecabē,' dīxit 'dā mūnera nātō!
omne fore illīus, quod dās, quod et ante dedistī,
per superōs jūrō.' spectat truculenta loquentem
falsaque jūrantem tumidāque exaestuat īrā
atque ita correptō captīvārum agmina mātrum
invocat et digitōs in perfida lūmina condit
expellitque genīs oculōs (facit īra potentem)
inmergitque manūs foedātaque sanguine sontī
nōn lūmen (neque enim superest), loca lūminis haurit.
clāde suī Thrācum gēns inrītāta tyrannī
Trōada tēlōrum lapidumque incessere jactū
coepit, at haec missum raucō cum murmure saxum
morsibus īnsequitur rictūque in verba parātō
lātrāvit, cōnāta loquī: locus exstat et ex rē
nōmen habet, veterumque diū memor illa malōrum
tum quoque Sīthoniōs ululāvit maesta per agrōs.
illīus Trōasque suōs hostēsque Pelasgōs,
illīus fortūna deōs quoque mōverat omnēs,
sīc omnēs, ut et ipsa Jovis conjūnxque sororque
ēventūs Hecabēn meruisse negāverit illōs.
Nōn vacat Aurōrae, quamquam īsdem fāverat armīs,
clādibus et cāsū Trōjaeque Hecabēsque movērī.
cūra deam propior lūctusque domesticus angit
Memnonis āmissī, Phrygiīs quem lūtea campīs
vīdit Achillēā pereuntem cuspide māter;
vīdit, et ille color, quō mātūtīna rubēscunt
tempora, palluerat, latuitque in nūbibus aethēr.
at nōn inpositōs suprēmīs ignibus artūs
sustinuit spectāre parēns, sed crīne solūtō
sīcut erat, magnī genibus prōcumbere nōn est
dēdignāta Jovis lacrimīsque hās addere vōcēs:
'omnibus īnferior, quās sustinet aureus aethēr,
(nam mihi sunt tōtum rārissima templa per orbem)
dīva tamen, vēnī, nōn ut dēlūbra diēsque
dēs mihi sacrificōs calitūrāsque ignibus ārās:
sī tamen adspiciās, quantum tibi fēmina praestem,
tum cum lūce novā noctis cōnfīnia servō,
praemia danda putēs; sed nōn ea cūra neque hic est
nunc status Aurōrae, meritōs ut poscat honōrēs:
Memnonis orba meī veniō, quī fortia frūstrā
prō patruō tulit arma suō prīmīsque sub annīs
occidit ā fortī (sīc vōs voluistis) Achillē.
dā, precor, huic aliquem, sōlācia mortis, honōrem,
summe deum rēctor, māternaque vulnera lēnī!'
Juppiter adnuerat, cum Memnonis arduus altō
corruit igne rogus, nigrīque volūmina fūmī
īnfēcēre diem, velutī cum flūmina nātās
exhālant nebulās, nec sōl admittitur īnfrā;
ātra favīlla volat glomerātaque corpus in ūnum
dēnsētur faciemque capit sūmitque calōrem
atque animam ex ignī (levitās sua praebuit ālās)
et prīmō similis volucrī, mox vēra volūcris
īnsonuit pennīs, pariter sonuēre sorōrēs
innumerae, quibus est eadem nātālis orīgō,
terque rogum lūstrant, et cōnsonus exit in aurās
ter plangor, quārtō sēdūcunt castra volātū;
tum duo dīversā populī dē parte ferōcēs
bella gerunt rōstrīsque et aduncīs unguibus īrās
exercent ālāsque adversaque pectora lassant,
īnferiaeque cadunt cinerī cognāta sepultō
corpora sēque virō fortī meminēre creātās.
praepetibus subitīs nōmen facit auctor: ab illō
Memnonides dictae, cum sōl duodēna perēgit
signa, parentālī moritūrae mōre rebellant.
ergō aliīs lātrāsse Dymantida flēbile vīsum est;
lūctibus est Aurōra suīs intenta piāsque
nunc quoque dat lacrimās et tōtō rōrat in orbe.
Nōn tamen ēversam Trōjae cum moenibus esse
spem quoque fāta sinunt: sacra et, sacra altera, patrem
fert umerīs, venerābile onus, Cytherēius hērōs.
dē tantīs opibus praedam pius ēligit illam
Ascaniumque suum profugāque per aequora classe
fertur ab Antandrō scelerātaque līmina Thrācum
et Polydōrēō mānantem sanguine terram
linquit et ūtilibus ventīs aestūque secundō
intrat Apollineam sociīs comitantibus urbem.
hunc Anius, quō rēge hominēs, antistite Phoebus
rīte colēbātur, templōque domōque recēpit
urbemque ostendit dēlūbraque nōta duāsque
Lātōnā quondam stirpēs pariente retentās.
tūre datō flammīs vīnōque in tūra profūsō
caesārumque boum fibrīs dē mōre cremātīs
rēgia tēcta petunt, positīque tapētibus altīs
mūnera cum liquidō capiunt Cereālia Bacchō.
tum pius Anchīsēs: 'ō Phoebī lēcte sacerdōs,
fallor, an et nātum, cum prīmum haec moenia vīdī,
bisque duās nātās, quantum reminīscor, habēbās?'
huic Anius niveīs circumdata tempora vittīs
concutiēns et trīstis ait: 'nōn falleris, hērōs
maxime; vīdistī nātōrum quīnque parentem,
quem nunc (tanta hominēs rērum incōnstantia versat)
paene vidēs orbum. quod enim mihi fīlius absēns
auxilium, quem dicta suō dē nōmine tellūs
Andros habet prō patre locumque et rēgna tenentem?
Dēlius augurium dedit huic, dedit altera Līber
fēmineae stirpī vōtō majōra fidēque
mūnera: nam tāctū nātārum cūncta meārum
in segetem laticemque merī cānaeque Minervae
trānsfōrmābantur, dīvesque erat ūsus in illīs.
hoc ubi cognōvit Trōjae populātor Atrīdēs,
(nē nōn ex aliquā vestram sēnsisse procellam
nōs quoque parte putēs), armōrum vīribus ūsus
abstrahit invītās gremiō genitōris alantque
imperat Argolicam caelestī mūnere classem.
effugiunt, quō quaeque potest: Euboea duābus
et totidem nātīs Andros frāterna petīta est.
mīles adest et, nī dēdantur, bella minātur:
victa metū pietās cōnsortia corpora poenae
dēdidit; et timidō possīs ignōscere frātrī:
nōn hīc Aenēās, nōn, quī dēfenderet Andron,
Hector erat, per quem decimum dūrāstis in annum.
jamque parābantur captīvīs vincla lacertīs:
illae tollentēs etiamnum lībera caelō
bracchia "Bacche pater, fer opem!" dīxēre, tulitque
mūneris auctor opem, sī mīrō perdere mōre
ferre vocātur opem, nec quā ratiōne figūram
perdiderint, potuī scīre aut nunc dīcere possum;
summa malī nōta est: pennās sūmpsēre tuaeque
conjugis in volucrēs, niveās abiēre columbās.'
Tālibus atque aliīs postquam convīvia dictīs
inplērunt, mēnsā somnum petiēre remōtā
cumque diē surgunt adeuntque ōrācula Phoebī,
quī petere antīquam mātrem cognātaque jussit
lītora; prōsequitur rēx et dat mūnus itūrīs,
Anchīsae scēptrum, chlamydem pharetramque nepōtī,
crātēra Aenēae, quem quondam trānstulit illī
hospes ab Āoniīs Thersēs Ismēnius ōrīs:
mīserat hunc illī Thersēs, fabricāverat Alcōn
Hȳleus et longō caelāverat argūmentō.
urbs erat, et septem possēs ostendere portās:
hae prō nōmine erant, et quae foret illa, docēbant;
ante urbem exequiae tumulīque ignēsque rogīque
effūsaeque comās et apertae pectora mātrēs
significant lūctum; nymphae quoque flēre videntur
siccātōsque querī fontēs: sine frondibus arbor
nūda riget, rōdunt ārentia saxa capellae.
ecce facit mediīs natās Ōrīone Thēbīs
hāc nōn fēmineum jugulō dare vulnus apertō,
illāc dēmissō per fortia pectora tēlō
prō populō cecidisse suō pulchrīsque per urbem
fūneribus ferrī celebrīque in parte cremārī.
tum dē virgineā geminōs exīre favīllā,
nē genus intereat, juvenēs, quōs fāma Corōnās
nōminat, et cinerī māternō dūcere pompam.
hāctenus antīquō signīs fulgentibus aere,
summus inaurātō crātēr erat asper acanthō.
nec leviōra datīs Trōjānī dōna remittunt
dantque sacerdōtī cūstōdem tūris acerram,
dant pateram clāramque aurō gemmīsque corōnam.
Inde recordātī Teucrōs ā sanguine Teucrī
dūcere prīncipium, Crētēn tenuēre locīque
ferre diū nequiēre Jovem, centumque relictīs
urbibus Ausoniōs optant contingere portūs,
saevit hiems jactatque virōs, Strophadumque receptōs
portibus īnfīdīs exterruit āles Aellō.
et jam Dūlichiōs portūs Ithacamque Samonque
Nēritiāsque domūs, rēgnum fallācis Ulixis,
praeter erant vectī: certātam līte deōrum
Ambraciam versīque vident sub imāgine saxum
jūdicis, Actiacō quae nunc ab Apolline nota est,
vōcālemque suā terram Dōdōnida quercū
Chāoniōsque sinūs, ubi nātī rēge Molossō
inpia subjectīs fūgēre incendia pennīs.
Proxima Phaeācum fēlīcibus obsita pōmīs
rūra petunt, Ēpīros ab hīs rēgnātaque vātī
Būthrōtos Phrygiō simulātaque Trōja tenētur;
inde futūrōrum certī, quae cūncta fidēlī
Prīamidēs Helenus monitū praedīxerat, intrant
Sīcaniam: tribus haec excurrit in aequora linguīs,
ē quibus imbriferōs est versa Pachȳnos ad austrōs,
mollibus oppositum zephyrīs Lilybaeon, ad arctōs
aequoris expertēs spectat boreānque Pelōros.
hāc subeunt Teucrī, et rēmīs aestūque secundō
sub noctem potitur Zanclaeā classis harēnā:
Scylla latus dextrum, laevum inrequiēta Charybdis
īnfestat; vorat haec raptās revomitque carīnās,
illa ferīs ātram canibus succingitur alvum,
virginis ōra gerēns, et, sī nōn omnia vātēs
ficta relīquērunt, aliquō quoque tempore virgō:
hanc multī petiēre procī, quibus illa repulsīs
ad pelagī nymphās, pelagī grātissima nymphīs,
ībat et ēlūsōs juvenum nārrābat amōrēs.
quam dum pectendōs praebet Galatēa capillōs,
tālibus adloquitur repetēns suspīria dictīs:
'tē tamen, ō virgō, genus haut inmīte virōrum
expetit, utque facis, potes hīs inpūne negāre;
at mihi, cui pater est Nēreus, quam caerula Dōris
ēnīxa est, quae sum turbā quoque tūta sorōrum,
nōn nisi per lūctūs licuit Cyclōpis amōrem
effugere.' et lacrimae vōcem inpediēre loquentis.
quās ubi marmoreō dētersit pollice virgō
et sōlāta deam est, 'refer, ō cārissima' dīxit
'nēve tuī causam tege (sīc sum fīda) dolōris!'
Nēreis hīs contrā resecūta Crataeide nātam est:
'Ācis erat Faunō nymphāque Symaethide crētus
magna quidem patrisque suī mātrisque voluptās,
nostra tamen major; nam mē sibi jūnxerat ūnī.
pulcher et octōnīs iterum nātālibus actīs
signārat tenerās dubiā lānūgine mālās.
hunc ego, mē Cyclōps nūllā cum fīne petēbat.
nec, sī quaesierīs, odium Cyclōpis amorne
Ācidis in nōbīs fuerit praesentior, edam:
pār utrumque fuit. prō, quanta potentia rēgnī
est, Venus alma, tuī! nempe ille inmītis et ipsīs
horrendus silvīs et vīsus ab hospite nūllō
inpūne et magnī cum dīs contemptor Olympī,
quid sit amor, sentit validāque cupīdine captus
ūritur oblītus pecorum antrōrumque suōrum.
jamque tibī fōrmae, jamque est tibi cūra placendī,
jam rigidōs pectis rāstrīs, Polyphēme, capillōs,
jam libet hirsūtam tibi falce recīdere barbam
et spectāre ferōs in aquā et conpōnere vultūs.
caedis amor feritāsque sitisque inmēnsa cruōris
cessant, et tūtae veniuntque abeuntque carīnae.
Tēlemus intereā Siculam dēlātus ad Aetnēn,
Tēlemus Eurymidēs, quem nūlla fefellerat āles,
terribilem Polyphēmon adit "lūmen" que, "quod ūnum
fronte geris mediā, rapiet tibi" dīxit "Ulixēs."
rīsit et "ō vātum stolidissime, falleris," inquit,
"altera jam rapuit." sīc frūstrā vēra monentem
spernit et aut gradiēns ingentī lītora passū
dēgravat, aut fessus sub opāca revertitur antra.
prōminet in pontum cuneātus acūmine longō
collis (utrumque latus circumfluit aequoris unda):
hūc ferus adscendit Cyclōps mediusque resēdit;
lānigerae pecudēs nūllō dūcente secūtae.
cui postquam pīnus, baculī quae praebuit ūsum,
ante pedēs posita est antemnīs apta ferendīs
sūmptaque harundinibus conpācta est fistula centum,
sēnsērunt tōtī pāstōria sībila montēs,
sēnsērunt undae; latitāns ego rūpe meīque
Ācidis in gremiō residēns procul auribus hausī
tālia dicta meīs audītaque mente notāvī:
'"Candidior foliō niveī Galatēa ligustrī,
flōridior prātīs, longā prōcērior alnō,
splendidior vitrō, tenerō lascīvior haedō,
lēvior adsiduō dētrītīs aequore conchīs,
sōlibus hībernīs, aestīvā grātior umbrā,
mōbilior dammā, platanō cōnspectior altā,
lūcidior glaciē, mātūrā dulcior ūvā,
mollior et cycnī plūmīs et lacte coactō,
et, sī nōn fugiās, riguō fōrmōsior hortō;
'"Saevior indomitīs eadem Galatēa juvencīs,
dūrior annōsā quercū, fallācior undīs,
lentior et salicis virgīs et vītibus albīs,
hīs inmōbilior scopulīs, violentior amne,
laudātō pāvōne superbior, ācrior ignī,
asperior tribulīs, fētā truculentior ursā,
surdior aequoribus, calcātō inmītior hydrō,
et, quod praecipuē vellem tibi dēmere possem,
nōn tantum cervō clārīs lātrātibus āctō,
vērum etiam ventīs volucrīque fugācior aurā,
(at bene sī nōrīs, pigeat fūgisse, morāsque
ipsa tuās damnēs et mē retinēre labōrēs)
sunt mihi, pars montis, vīvō pendentia saxō
antra, quibus nec sōl mediō sentītur in aestū,
nec sentītur hiems; sunt pōma gravantia rāmōs,
sunt aurō similēs longīs in vītibus ūvae,
sunt et purpureae: tibi et hās servāmus et illās.
ipsa tuīs manibus silvestrī nāta sub umbrā
mollia frāga legēs, ipsa autumnālia corna
prūnaque nōn sōlum nigrō līventia sūcō,
vērum etiam generōsa novāsque imitantia cērās.
nec tibi castaneae mē conjuge, nec tibi dēerunt
arbuteī fētūs: omnis tibi serviet arbor.
'"Hoc pecus omne meum est, multae quoque vallibus errant,
multās silva tegit, multae stabulantur in antrīs,
nec, sī forte rogēs, possim tibi dīcere, quot sint:
pauperis est numerāre pecus; dē laudibus hārum
nīl mihi crēdiderīs, praesēns potes ipsa vidēre,
ut vix circumeant distentum crūribus ūber.
sunt, fētūra minor, tepidīs in ovīlibus agnī.
sunt quoque, pār aetās, aliīs in ovīlibus haedī.
lac mihi semper adest niveum: pars inde bibenda
servātur, partem liquefacta coāgula dūrant.
'"Nec tibi dēliciae facilēs vulgātaque tantum
mūnera contingent, dammae leporēsque caperque,
pārve columbārum dēmptusve cacūmine nīdus:
invēnī geminōs, quī tēcum lūdere possint,
inter sē similēs, vix ut dignōscere possīs,
villōsae catulōs in summīs montibus ursae:
invēnī et dīxī 'dominae servābimus istōs.'
'"Jam modo caeruleō nitidum caput exere pontō,
jam, Galatēa, venī, nec mūnera dēspice nostra!
certē ego mē nōvī liquidaeque in imāgine vīdī
nūper aquae, placuitque mihī mea fōrma videntī.
adspice, sim quantus: nōn est hōc corpore major
Juppiter in caelō, nam vōs nārrāre solētis
nesciō quem rēgnāre Jovem; coma plūrima torvōs
prōminet in vultūs, umerōsque, ut lūcus, obumbrat;
nec mea quod rigidīs horrent dēnsissima saetīs
corpora, turpe putā: turpis sine frondibus arbor,
turpis equus, nisi colla jubae flāventia vēlent;
plūma tegit volucrēs, ovibus sua lāna decōrī est:
barba virōs hirtaeque decent in corpore saetae.
ūnum est in mediā lūmen mihi fronte, sed īnstar
ingentis clipeī. quid? nōn haec omnia magnus
Sōl videt ē caelō? Sōlī tamen ūnicus orbis.
'"Adde, quod in vestrō genitor meus aequore rēgnat:
hunc tibi dō socerum; tantum miserēre precēsque
supplicis exaudī! tibi enim succumbimus ūnī,
quīque Jovem et caelum spernō et penetrābile fulmen,
Nērei, tē veneror, tua fulmine saevior īra est.
atque ego contemptūs essem patientior hujus,
sī fugerēs omnēs; sed cūr Cyclōpe repulsō
Ācin amās praefersque meīs conplexibus Ācin?
ille tamen placeatque sibī placeatque licēbit,
quod nōllem, Galatēa, tibī; modo cōpia dētur:
sentiet esse mihī tantō prō corpore vīrēs!
vīscera vīva traham dīvīsaque membra per agrōs
perque tuās spargam (sīc sē tibi misceat!) undās.
ūror enim, laesusque exaestuat ācrius ignis,
cumque suīs videor trānslātam vīribus Aetnēn
pectore ferre meō, nec tū, Galatēa, movēris."
'Tālia nēquīquam questus (nam cūncta vidēbam)
surgit et ut taurus vaccā furibundus adēmptā
stāre nequit silvāque et nōtīs saltibus errat,
cum ferus ignārōs nec quicquam tāle timentēs
mē videt atque Ācin "videō" que exclāmat "et ista
ultima sit, faciam, Veneris concordia vestrae."
tantaque vōx, quantam Cyclōps īrātus habēre
dēbuit, illa fuit: clāmōre perhorruit Aetnē.
ast ego vīcīnō pavefacta sub aequore mergor;
terga fugae dederat conversa Symaethius hērōs
et "fer opem, Galatēa, precor, mihi! ferte, parentēs,"
dīxerat "et vestrīs peritūrum admittite rēgnīs!"
insequitur Cȳclōps partemque ē monte revulsam
mittit, et extrēmus quamvīs pervēnit ad illum
angulus ē saxō, tōtum tamen obruit Acīn,
at nōs, quod fierī sōlum per fāta licēbat,
fēcimus, ut vīrēs adsūmeret Ācis avītās.
pūniceus dē mōle cruor mānābat, et intrā
temporis exiguum rubor ēvānēscere coepit,
fitque color prīmō turbātī flūminis imbre
pūrgāturque morā; tum mōlēs tacta dehīscit,
vīvaque per rīmās prōcēraque surgit harundō,
ōsque cavum saxī sonat exsultantibus undīs,
mīraque rēs, subitō mediā tenus exstitit alvō
incīnctus juvenis flexīs nova cornua cannīs,
quī, nisi quod major, quod tōtō caerulus ōre,
Ācis erat, sed sīc quoque erat tamen Ācis, in amnem
versus, et antīquum tenuērunt flūmina nōmen.'
Dēsierat Galatēa loquī, coetūque solūtō
discēdunt placidīsque natant Nērēides undīs.
Scylla redit; neque enim mediō sē crēdere pontō
audet, et aut bibulā sine vestibus errat harēnā
aut, ubi lassāta est, sēductōs nacta recessūs
gurgitis, inclūsā sua membra refrīgerat undā:
ecce fretum scindēns, altī novus incola pontī,
nūper in Euboicā versīs Anthēdone membrīs,
Glaucus adest, vīsaeque cupīdine virginis haeret
et, quaecumque putat fugientem posse morārī,
verba refert; fugit illa tamen vēlōxque timōre
pervenit in summum positī prope lītora montis.
ante fretum est ingēns, apicem conlēctus in ūnum
longa sub arboribus convexus in aequora vertex:
cōnstitit hīc et tūta locō, mōnstrumne deusne
ille sit, ignōrāns admīrāturque colōrem
caesariemque umerōs subjectaque terga tegentem,
ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis.
sēnsit et innītēns, quae stābat proxima, mōlī
'nōn ego prōdigium nec sum fera bēlua, virgō,
sed deus' inquit 'aquae: nec majus in aequora Prōteus
jūs habet et Trītōn Athamantiadēsque Palaemōn.
ante tamen mortālis eram, sed, scīlicet altīs
dēditus aequoribus, jam tum exercēbar in illīs;
nam modo dūcēbam dūcentia rētia piscēs,
nunc in mōle sedēns moderābar harundine līnum.
sunt viridī prātō cōnfīnia lītora, quōrum
altera pars undīs, pars altera cingitur herbīs,
quās neque cornigerae morsū laesēre juvencae,
nec placidae carpsistis ovēs hirtaeve capellae;
nōn apis inde tulit conlēctōs sēdula flōrēs,
nōn data sunt capitī geniālia serta, neque umquam
falciferae secuēre manūs; ego prīmus in illō
caespite cōnsēdī, dum līna madentia siccō,
utque recēnsērem captīvōs ōrdine piscēs,
īnsuper exposuī, quōs aut in rētia cāsus
aut sua crēdulitās in aduncōs ēgerat hāmōs.
rēs similis fictae, sed quid mihi fingere prōdest?
grāmine contāctō coepit mea praeda movērī
et mūtāre latus terrāque ut in aequore nītī.
dumque moror mīrorque simul, fugit omnis in undās
turba suās dominumque novum lītusque relinquunt.
obstipuī dubitōque diū causamque requīrō,
num deus hoc aliquis, num sūcus fēcerit herbae:
"quae tamen hās" inquam "vīrēs habet herba?" manūque
pābula dēcerpsī dēcerptaque dente momordī.
vix bene conbiberant ignōtōs guttura sūcōs,
cum subitō trepidāre intus praecordia sēnsī
alteriusque rapī nātūrae pectus amōre;
nec potuī restāre diū "repetenda" que "numquam
terra, valē!" dīxī corpusque sub aequora mersī.
dī maris exceptum sociō dignantur honōre,
utque mihi, quaecumque feram, mortālia dēmant,
Ōceanum Tēthȳnque rogant: ego lūstror ab illīs,
et pūrgante nefās noviēns mihi carmine dictō
pectora flūminibus jubeor suppōnere centum;
nec mora, dīversīs lāpsī dē partibus amnēs
tōtaque vertuntur suprā caput aequora nostrum.
hāctenus ācta tibī possum memoranda referre,
hāctenus et meminī, nec mēns mea cētera sēnsit.
quae postquam rediit, alium mē corpore tōtō,
ac fueram nūper, neque eundem mente recēpī:
hanc ego tum prīmum viridem ferrūgine barbam
caesariemque meam, quam longa per aequora verrō,
ingentēsque umerōs et caerula bracchia vīdī
crūraque pinnigerō curvāta novissima pisce.
quid tamen haec speciēs, quid dīs placuisse marīnīs,
quid juvat esse deum, sī tū nōn tangeris istīs?'
tālia dīcentem, dictūrum plūra, relīquit
Scylla deum; furit ille inrītātusque repulsā
prōdigiōsa petit Tītānidos ātria Circēs.