Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Severus

Chapter 9

Text kindly provided by Perseus

his auditis ad senatum Severus quasi confectis rebus litteras misit, dein conflixit eum Nigro eumque apud Cyzicum interemit caputque eius pilo circumtulit.

filios Nigri post hoc, quos suorum liberorum cultu habuerat, in exsilium cum matre misit.

Litteras ad senatum de victoria dedit, neque quemquam senatorum qui Nigri partium fuerant

praeter unum supplicio adfecit. Antiochensibus iratior fuit, quod et administrantem se in oriente [1]

riserant et Nigrum etiam victu [2] iuverant. denique multa his ademit. Neapolitanis etiam Palaestinensibus ius civitatis tulit, quod pro Nigro diu in armis

fuerunt, in multos saeve [3] animadvertit, praeter ordinem

senatorium, qui Nigrum fuerant secuti, multas etiam civitates eiusdem partis iniuriis adfecit et

damnis, eos senatores occidit qui cum Nigro militaverant ducum vel tribunorum nomine.

Deinde circa Arabiam plura gessit, Parthis etiam in dicionem redactis nec non etiam Adiabenis, qui

quidem omnes cum Pescennio senserant, atque ob hoc reversus triumpho delato appellatus est Arabicus

Adiabenicus Parthicus. sed triumphum respuit, ne videretur de civili triumphare victoria, excusavit et Parthicum nomen, ne Parthos lacesseret.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation