est. a Gallis ob severitatem et honorificentiam et abstinentiam tantum quantum nemo dilectus est.
Dein Pannonias proconsulari imperio rexit, post hoc Siciliam proconsularem sorte meruit, suscepitque
Romae alterum filium, in Sicilia, quasi de imperio vel vates vel Chaldaeos consuluisset, reus factus, sed [1] a praefectis praetorii, quibus audiendus datus fuerat, iam Commodo in odio veniente, absolutus est calumniatore
in crucem acto. consulatum cum Apuleio Rufino primum egit, Commodo se inter plurimos designante. post consulatum anno ferme fuit otiosus; dein Laeto suffragante exercitui Germanico [2]
praeponitur. proficiscens ad Germanicos exercitus hortos spatiosos comparavit, cum antea aedes brevissimas Romae habuisset et unum fundum in Venetia.
et iam [3] in his hortis cum humi iacens epularetur cum filiis parca cena, pomaque adposita maior filius, qui tunc quinquennis erat, conlusoribus puerulis manu largiore divideret, paterque illum reprehendens dixisset, “ Parcius divide, non enim regias opes possides,” quinquennis puer respondit, "Sed possidebo " inquit.