Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Severus

Chapter 8

Text kindly provided by Perseus

Amicorum dehinc aes alienum2 dissolvit, filias suas dotatas maritis Probo et Aetio dedit, et cum Probo genero suo praefecturam urbi obtulisset, ille recusavit dixitque minus sibi videri praefectum

esse quam principis generum, utrumque autem generum

statim consulem fecit, utrumque ditavit. alia die ad senatum venit et amicos Iuliani incusatos proscriptioni

ac neci dedit, causas plurimas audivit. accusatos a provincialibus iudices probatis rebus

graviter punivit. rei frumentariae, quam minimam reppererat, ita consuluit, ut excedens vita septem annorum canonem populo Romano relinqueret.

Ad orientis statum confirmandum profectus est,

nihil adhuc de Nigro palam dicens, ad Africam tamen legiones misit, ne per Libyam atque Aegyptum Niger Africam occuparet ac populo Romano penuria

rei frumentariae perurgueret. Domitium Dextrum in locum Bassi praefectum [1] urbi reliquit atque intra triginta dies quam Romam venerat est profectus.

egressus ab urbe ad Saxa Rubra seditionem ingentem ob locum castrorum metandorum ab exercitu passus

est. occurrit ei et statim Geta frater suus, quem [2] provinciam sibi creditam regere praecepit [3] aliud

sperantem. Nigri liberos ad se adductos in eo habuit

honore quo suos. miserat sane legionem, quae Graeciam Thraciamque praeciperet, ne eas Pescennius

occuparet. sed iam Byzantium Niger tenebat. Perinthum etiam Niger volens occupare plurimos de exercitu interfecit atque ideo hostis eum Aemiliano

est appellatus, cumque Severum ad participatum

vocaret, contemptus est. promisit sane Nigro tutum exsilium, si vellet, Aemiliano autem non ignovit.

Aemilianus dehinc victus in Hellesponto a Severi ducibus Cyzicum primum confugit atque inde in aliam civitatem, in qua eorum iussu occisus est.

fusae sunt item copiae ab iisdem ducibus etiam Nigri.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation