Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Severus

Chapter 11

Text kindly provided by Perseus

quos Severus animadvertit, multis interim varie gestis in Gallia primo apud Tinurtium contra Albinum

felicissirne pugnavit Severus. cum quidem ingens periculum equi casu adiit, [1] ita ut mortuus ictuplumbeae crederetur, ita ut alius iam paene imperator ab exercitu

deligeretur. eo tempore lectis actis quae de Clodio Celsino laudando, qui Hadrumetinus et adfinis Albini erat, facta sunt, iratus senatui Severus, quasi hoc Albino senatus praestitisset, Commodum inter divos referendum esse censuit, quasi hoc genere se de

senatu posset ulcisci, primusque inter milites divum Commodum pronuntiavit idque ad senatum scripsit

addita oratione victoriae, senatorum deinde qui in bello erant interempti cadavera dissipari iussit.

deinde Albini corpore adlato paene seminecis caput abscidi iussit Romamque deferri idque litteris prosecutus

est. victus est Albinus die XI kal. Martias. Reliquum autem cadaver eius ante domum propriam

exponi ac diu videri iussit, equum praeterea ipse residens supra cadaver Albini egit expavescentemque admonuit et effrenatum ut audacter protereret.

addunt alii quod idem cadaver in Rhodanum abici praecepit, simul etiam uxoris liberorumque eius.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation