Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Severus

Chapter 21

Text kindly provided by Perseus

rebus humanis sine posteritate discedere. et ut ordiamur a Romulo, hic nihil liberorum reliquit, nihil Numa Pompilius, quod utile posset esse rei publicae, quid Camillus? num sui similes liberos habuit? quid Scipio? quid Catones qui magni

fuerunt? iam vero quid de Homero, Demosthene, Vergilio, Crispo, Terentio, [1] Plauto ceterisque aliis loquar? quid de Caesare? quid de Tullio, cui soli

melius fuerat liberos non habere? quid de Augusto, qui nec adoptivum bonum filium habuit, cum illi eligendi potestas fuisset ex omnibus? falsus est etiam ipse Traianus in suo municipe ac nepote deligendo.

sed ut omittamus adoptivos, ne nobis Antonini Pius et Marcus, numina rei publicae, occurrant, veniamus

ad genitos, quid Marco felicius fuisset, si Commodum

non reliquisset heredem? quid Severo Septimio, si Bassianum nec genuisset? qui statim insimulatum fratrem insidiarum contra se cogitatarum parricidali

etiam figmento interemit; qui novercam suam—et quid novercam? matrem quin immo, in cuius sinu

Getam filium eius occiderat, uxorem duxit; qui [2] Papinianum, iuris asylum et doctrinae legalis [3] thesaurum, quod parricidium excusare noluisset, occidit, et praefectum quidem, ne homini per se et per

scientiam suam magno deesset et dignitas, denique, ut alia omittam, ex huius moribus factum puto, ut [4] Severus tristior vir ad omnia, immo etiam crudelior

pius et dignus deorum altaribus duceretur. qui quidem divinam Sallustii orationem, qua Micipsa filios ad pacem hortatur, ingravatus morbo misisse filio dicitur maiori, idque frustra 4 [gap] et hominem

tantum valitudine. vixit denique in odio populi diu Antoninus, nomenque illud sanctum diu minus amatum est, quamvis et vestimenta populo dederit, unde Caracallus est dictus, et thermas magnificentissimas

fecerit, exstat sane Romae Severi porticus gesta eius exprimens a filio, quantum plurimi docent, structa.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation