Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Severus

Chapter 23

Text kindly provided by Perseus

Sunt per plurimas civitates opera eius insignia, magnum vero illud in vita eius, quod Romae omnes aedes publicas, quae vitio temporum labebantur, instauravit nusquam prope suo nomine adscripto,

servatis tamen ubique titulis conditorum, moriens septem annorum canonem, ita ut cotidiana septuaginta quinque milia modium expendi possent, reliquit; olei vero tantum, ut per quinquennium non solum urbis usibus, sed et totius Italiae, quae oleo eget, sufficeret.

Ultima verba eius dicuntur haec fuisse: “Turbatam rem publicam ubique accepi, pacatam etiam Britannis relinquo, senex et pedibus aeger firmum imperium Antemnis meis relinquens, si boni erunt,

imbecillum, si mali,” iussit deinde signum tribuno dari “laboremus,” quia Pertinax, quando in imperium

adscitus est, signum dederat “militemus .” Fortunam deinde regiam, quae comitari principes et in cubiculis poni solebat, geminare statuerat, ut sacratissimum

simulacrum utrique relinqueret filiorum; sed cum videret se perurgueri sub hora mortis, iussisse fertur [1] [2] ut alternis diebus apud filios imperatores in cubiculis

Fortuna poneretur, quod Bassianus prius contempsit quam faceret parricidium.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation