Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Severus

Chapter 18

Text kindly provided by Perseus

a nullo congressu digressus nisi victor. Persarum regem Abgarum subegit. Arabas in dicionem accepit.

Adiabenos in tributarios coegit. Britanniam, quod maximum eius imperii decus est, muro per transversam insulam ducto utrimque ad finem Oceani munivit. unde etiam Britannici nomen accepit.

Tripolim, unde oriundus erat, contusis bellicosissimis gentibus securissimam reddidit, ac populo Romano diurnum oleum gratuitum et fecundissimum in aeternum donavit.

Idem cum implacabilis delictis fuit, tum ad erigendos industrios quosque iudicii singularis.

philosophiae ac dicendi studiis satis deditus, doctrinae

quoque nimis cupidus, latronum ubique hostis, vitam suam privatam publicamque ipse composuit ad

fidem, solum tamen vitium crudelitatis excusans. de hoc senatus ita iudicavit, illum aut nasci non debuisse [1] [2] [3] aut mori, quod et nimis crudelis et nimis utilis rei

publicae videretur, domi tamen minus cautus, qui uxorem Iuliam famosam adulteriis tenuit, ream etiam

coniurationis. idem, cum pedibus aeger bellum moraretur, idque milites anxie ferrent eiusque filium Bassianum, qui una erat, Augustum fecissent, tolli se atque in tribunal ferri iussit, adesse deinde omnes

tribunos centuriones duces et cohortes quibus auctoribus id acciderat, sisti deinde filium, qui Augusti nomen acceperat, cumque animadverti in omnes auctores facti praeter filium iuberet rogareturque [4] omnibus ante tribunal prostratis, caput manu contingens ait:

“ Tandem sentitis caput imperare, non pedes .” huius dictum est, cum eum ex humili per litterarum et militiae officia ad imperium plurimis gradibus fortuna duxisset: “Omnia,” inquit, “fui et nihil expedit.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation