Iuventam plenam furorum, nonnumquam et criminum
habuit, adulterii causam dixit absolutusque est a Iuliano proconsule, cui et in proconsulatu successit et in consulatu collega fuit et in imperio item
successit, quaesturam diligenter egit omisso tribunatu [1] militari, post quaesturam sorte Baeticam accepit atque inde Africam petiit, ut mortuo patre rem
domesticam componeret, sed dum in Africa est, pro Baetica Sardinia ei attributa est, quod Baeticam
Mauri populabantur. acta igitur quaestura Sardiniensi
ex quo factum ut in vehiculo etiam legati sederent,
qui ante pedibus ambulabant. tunc in quadam civitate Africana, cum sollicitus mathematicum consuluissem positaque hora ingentia vidisset astrologus, dixit ei: “Tuam non alienam pone genituram.”
cumque Severus iurasset suam esse, omnia ei dixit quae postea facta sunt.