Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Helvius Pertinax

Chapter 7

Text kindly provided by Perseus

census retractari iussit, delatores convictos 1 graviter puniri iussit et tamen mollius quam priores imperatores, unicuique dignitati, si delationis crimen

incurreret, poenam statuens, legem sane tulit, ut testamenta priora non prius essent inrita quam alia perfecta essent, neve ob hoc fiscus aliquando succederet.

ipseque professus est nullius se aditurum [1] hereditatem, quae aut adulatione alicuius delata esset aut lite perplexa, ut legitimi heredes et necessarii privarentur. additque senatus consulto haec verba:

“ Satius [2] est, patres conscripti, inopem rem publicam obtinere, quam ad divitiarum cumulum per discriminum

atque dedecorum vestigia pervenire .” donativa

et congiaria, quae Commodus promiserat, solvit, annonae consultissime providit, et cum tantam penuriam [3] aerarii haberet, ut praeter decies sestertium non se invenisse fateretur, coactus est ea exigere quae Commodus indixerat, contra quam professus

fuerat, denique aggressus eum Lollianus Gentianus consularis, quod contra promissum faceret, necessitatis rationem accepit. [4]

Auctionem rerum Commodi habuit, ita ut et pueros et concubinas vendi iuberet, exceptis iis qui per vim

Palatio videbantur inserti. et de iis quos vendi iussit multi postea reducti ad ministerium oblectarunt senem, qui [5] quidem per alios principes usque ad

senatorium dignitatem pervenerunt, scurras turpissimorum nominum dedecora praeferentes [6] proscripsit

ac vendidit. cuius nundinationis pecuniam, quae

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation