Insidias paravit ei Falco consul, qui 2 questus est
caesus domino restitui, in cuius vindicta ii qui [7] oderant Pertinacem occasionem seditionis invenisse
punitatem eius petiit, denique Falco in rebus suis
securus vixit et herede filio periit. quamvis multi
Falconem nescisse dixerint imperium sibi parari, alii etiam servis, qui rationes interverterant, falsis testimoniis adpetitum eum esse dixerunt.
Sed Pertinaci factio praeparata est per Laetum praefectum praetorii et eos quos Pertinacis sanctimonia
offenderat. Laetum enim paenituerat quod imperatorem fecerat Pertinacem, idcirco quia eum velut stultum intimatorem nonnullarum rerum
reprehendebat. grave praeterea militibus visum, quod in causa Falconis multos milites ad unius servi