Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Helvius Pertinax

Chapter 11

Text kindly provided by Perseus

testimonium occidi praeceperat. trecenti igitur de castris armati ad imperatorias aedes [1] cuneo facto

milites venere, eadem tamen die immolante Pertinace negatur in hostia cor repertum; et cum id vellet procurare, caput extorum non deprehendit. et tunc

quidem omnes milites in castris manebant, qui cum e [2] castris ad obsequium principis convenissent, et Pertinax eo die processionem, quam [3] ad Athenaeum paraverat, ut audiret poetam, ob sacrificii praesagium distulisset, ii qui ad obsequium venerant redire in

castra coeperunt, sed subito globus ille in Palatium pervenit neque aut arceri potuit aut imperatori nun-

tiari. enimvero tantum odium in Pertinacem omnium aulicorum fuit, ut ad facinus milites hortarentur.

supervenerunt Pertinaci, cum ille aulicum famulicium ordinaret, ingressique porticus Palatii usque ad locum

qui appellatur Sicilia et Iovis cenatio. hoc cognito Pertinax Laetum praefectum praetorii ad eos misit, sed ille declinatis militibus per porticus egressus

adoperto capite domum se contulit, verum cum ad interiora prorumperent, Pertinax ad eos processit [4]

eosque longa et gravi oratione placavit, sed cum Tausius quidam, unus e Tungris, in iram et in timorem milites loquendo adduxisset, hastam in pectus

Pertinacis obiecit, tunc ille precatus Iovem Ultorem

toga caput operuit atque a ceteris confossus est. et Eclectus [5] quidem confossis duobus cum eodem periit;

reliqui autem cubicularii palatini (nam suos statim, ut imperator iactus est, filiis emancipatis dederat) diffugerunt,

multi sane dicunt, etiam cubiculum milites inrupisse atque illic circa lectum fugientem Pertinacem occidisse.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation