Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Helvius Pertinax

Chapter 3

Text kindly provided by Perseus

Integre se usque ad Syriae regimen Pertinax tenuit, post excessum vero Marci pecuniae studuit;

quare etiam dictis popularibus lacessitus. curiam Romanam post quattuor provincias consulares, quia consulatum absens gesserat, iam dives ingressus est,

cum eam senator antea non vidisset, iussus est praeterea statim a Perenni in Liguriam secedere in villam paternam; nam pater eius tabernam coactiliariam [1] in

Liguria exercuerat, sed posteaquam in Liguriam venit, multis agris coemptis tabernam paternam manente forma priore infinitis aedificiis circumdedit, fuitque illic per triennium et mercatus est per suos servos.

Occiso sane Perenni Commodus Pertinaci satisfecit eumque petiit litteris, [2] ut ad Britanniam proficisceretur.

profectusque milites ab omni seditione deterruit, cum illi quemcumque imperatorem vellent habere

et ipsum specialiter Pertinacem. tunc Pertinax malevolentiae notam subiit, quod dictus est insimulasse apud Commodum adfectati imperii Antistium

Burrum et Arrium Antoninum. et seditiones quidem contra se ipse [3] compescuit in Britannia, [4] verum ingens periculum adiit seditione legionis paene occisus,

certe inter occisos relictus, quam quidem rem idem

Pertinax acerrime vindicavit, denique postea veniam legationis petiit, dicens sibi ob defensam disciplinam

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation