dicuntur, imperium et omnia imperialia sic horruit, ut sibi semper ostenderet displicere, denique non
alium se, quam fuerat, videri volebat, fuit in curia honorificentissimus, ita ut senatum faventem adoraret et quasi praefectus urbi cum omnibus sermonem
participaret. voluit etiam imperium deponere atque
ad privatam vitam redire, filios suos in Palatio nutriri noluit. [1] Tam parcus autem et tam lucri cupidus fuit, ut apud Vada Sabatia mercaturas exercuerat imperator per homines suos, non aliter quam privatus solebat.
nec multum tamen amatus est; si quidem omnes qui libere fabulas conferebant male Pertinacem loquebantur, christologum eum appellantes, qui bene
loqueretur et male faceret, nam et cives sui, qui ad eum confluxerant iam imperatorem et nihil de eo meruerant, sic eum appellabant, munera quoque lucri libidine libenter accepit.
Reliquit filium et filiam superstites et [2] uxorem, Flavii Sulpiciani filiam, quem praefectum urbi loco
suo fecerat, circa uxoris pudicitiam minus curiosus fuit, cum palam citharoedum illa diligeret, ipse praeterea
Cornificiam infamissime dicitur dilexisse. libertos aulicos vehementissime compressit, unde grande quoque odium contraxit.