Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Helvius Pertinax

Chapter 4

Text kindly provided by Perseus

infestas esse legiones, accepto successore alimentorum ei cura mandata est. dein pro consule Africae

factus est. in quo proconsulatu multas seditiones perpessus dicitur vaticinationibus carminum [1] quae de templo Caelestis emergunt. post hoc praefectus urbi

factus, in qua praefectura post Fuscianum, hominem severum, Pertinax mitissimus et humanissimus fuit et ipsi Commodo plurimum placuit, quia [gap] illi esset

iterum cum Pertinax factus est. tunc Pertinax interficiendi Commodi conscientiam delatam sibi ab aliis non fugit.

Commodo autem interempto Laetus praefectus praetorii et Eclectus [2] cubicularius ad eum venerunt et [3] eum confirmarunt atque in castra duxerunt.

illic Pertinax milites adlocutus est, donativum promisit, ingeri sibi imperium a Laeto et Eclecto [4] dixit.

fictum est autem quod morbo esset Commodus exstinctus, quia et milites, ne temptarentur, pertimescebant. denique a paucis primum est Pertinax

imperator appellatus, factus est autem sexagenario

maior imperator pridie kal. Ian. de castris nocte eum ad senatum venisset et cellam curiae iussisset aperiri, neque inveniretur aedituus, in Templo Concordiae

resedit, et cum ad eum Claudius Pompeianus, gener Marci, [5] venisset casumque Commodi [6] lacrimasset, hortatus Pertinax ut imperium sumeret, sed ille recusavit, quia iam imperatorem Pertinacem

videbat, statim ergo omnes magistratus cum consule ad curiam venerunt ingressumque Pertinacem nocte

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation