Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Helvius Pertinax

Chapter 15

Text kindly provided by Perseus

in deos relatos est. sub Severo autem imperatore cum senatus ingens testimonium habuisset Pertinax, [1] funus imaginarium ei et censorium ductum est, et ab

ipso Severo funebri laudatione ornatus est. ipse autem Severus amore boni principis a senatu Pertinacis

nomen accepit, filius Pertinacis patri flamen est

factus. Marciani sodales, qui divi Marci sacra curabant, Helviani sunt dicti propter Helvium Pertinacem.

circenses et imperii natalis additi, qui a Severo postea sublati sunt, et genitalicii, qui [2] manent.

Natus autem kal. Augustis Vero et Ambibulo [3] consulibus, interfectus est V kal. Apr. Falcone et Claro consulibus. vixit annis LX mensibus VII diebus

XXVI. imperavit mensibus II diebus XXV. congiarium dedit populo denarios centenos, praetorianis promisit duodena milia nummum sed dedit sena. quod exercitibus promissum est datum non est, quia mors eum praevenit, horruisse autem illum imperium epistula

docet, quae vitae illius a Mario Maximo apposita est. quam ego inserere [4] ob nimiam longitudinem nolui.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation