Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Gallieni Duo

Chapter 6

Text kindly provided by Perseus

Pugnatum est in Achaia Marciano duce contra eosdem Gothos, unde victi per Achaeos recesserunt.

Scythae autem, hoc est pars Gothorum, Asiam vastabant, etiam templum Lunae Ephesiae despoliatum et incensum est, cuius operis fama satis nota per [1] populos.

pudet prodere inter haec tempora, cum ista gererentur, quae saepe Gallienus malo generis humani quasi

per iocum dixerit, nam cum ei nuntiatum esset Aegyptum descivisse, dixisse fertur: “Quid? sine

lino Aegyptio esse non possumus!” cum autem vastatam Asiam et elementorum concussionibus et Scytharum incursionibus comperisset, “Quid,” inquit,

“ sine aphronitris esse non possumus!” perdita Gallia risisse ac dixisse perhibetur : “Num sine Atrebaticis

sagis tuta res publica est?” sic denique de omnibus partibus mundi, cum eas amitteret, [2] quasi detrimentis

vilium ministeriorum videretur affici, iocabatur. ac ne quid mali deesset Gallieni temporibus, Byzantiorum civitas, clara navalibus bellis, claustrum Ponticum, per eiusdem Gallieni milites ita omnis vastata est, ut prorsus

nemo superesset, denique nulla vetus familia apud Byzantios invenitur, nisi si aliquis peregrinatione vel militia occupatus evasit, qui antiquitatem generis nobilitatemque repraesentet.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation