Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Gallieni Duo

Chapter 4

Text kindly provided by Perseus

Per idem tempus Aemilianus apud Aegyptum sumpsit imperium occupatisque horreis multa oppida

malo famis pressit, sed hunc dux Gallieni Theodotus conflictu habito cepit atque imperatori^ ornamentis exutum Gallieno vivum transmisit. Aegyptus post haec Theodoto data est; Aemilianus in carcere strangulatus ; in Thebaitanos milites quoque saevitum est interfectis compluribus. [1]

Cum Gallienus in luxuria et improbitate persisteret cumque ludibriis et helluationi vacaret neque aliter rem publicam gereret, quam cum pueri fingunt per ludibria potestates, Galli, quibus insitum est leves ac degenerantes a virtute Romana et luxuriosos principes ferre non posse, Postumum ad imperium vocarunt, exercitibus quoque [2] consentientibus, quod occupatum

imperatorem libidinibus querebantur. contra hunc ipse Gallienus exercitum duxit ; cumque urbem, in qua erat Postumus, obsidere coepisset, acriter eam defendentibus [3] Gallis, Gallienus muros circumiens sagitta

ictus est. nam per annos septem Postumus imperavit et Gallias ab omnibus circumfluentibus barbaris validissime

vindicavit, his coactus malis Gallienus pacem eum Aureolo facit oppugnandi Postumi studio longoque bello tracto per diversas obsidiones ac proelia rem

modo feliciter modo infeliciter gerit, accesserat praeterea his malis, [4] quod Scythae Bithyniam invaserant

civitatesque deleverant. denique Astacum, [5] quae Nicomedia postea dicta est, incensam graviter vastaverunt.

denique quasi coniuratione totius mundi concussis orbis partibus etiam in Sicilia quasi quoddam servile bellum exstitit latronibus evagantibus, qui vix

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation