Per idem tempus Odaenathus insidiis consobrini sui interemptus est cum filio Herode, quem et
ipsum imperatorem appellaverat. tum [1] Zenobia, uxor eius, quod parvuli essent filii eius qui supererant, Herennianus et Timolaus, ipsa suscepit imperium
diuque rexit non muliebriter neque more femineo, sed non solum Gallieno, quo quaeque [2] virgo melius imperare potuisset, verum etiam multis imperatoribus
fortius atque sollertius. Gallienus sane, ubi ei nuntiatum Odaenathum interemptum, bellum Persis ad seram nimis vindictam patris paravit collectisque per Heraclianum ducem militibus sollertis principis rem
gerebat, qui tamen Heraclianus, cum contra Persas profectus esset, a Palmyrenis victus omnes quos paraverat milites perdidit, Zenobia Palmyrenis et orientalibus plerisque viriliter imperante.
Inter haec Scythae per Euxinum navigantes Histrum ingressi multa gravia in solo Romano fecerunt, quibus compertis Gallienus Cleodamum et Athenaeum Byzantios instaurandis urbibus muniendisque praefecit, pugnatumque est circa Pontum, et a Byzantiis ducibus
victi sunt barbari. Veneriano item duce navali bello Gothi superati sunt, cum ipse Venerianus militari
periit morte, atque inde Cyzicum et Asiam, deinceps Achaiam omnem vastaverunt et ab Atheniensibus duce Dexippo, scriptore horum temporum, victi sunt. unde pulsi per Epirum, Macedoniam, Boeotiam pervagati
omnes inde Scythas Marcianus varia bellorum fortuna [gap] quae omnes Scythas ad rebellionem excitarunt.