Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Gallieni Duo

Chapter 14

Text kindly provided by Perseus

Et haec quidem Heracliani ducis erga rem publicam devotio fuit. verum cum Gallieni tantam improbitatem ferre non possent, consilium inierunt Marcianus et Heraclianus, ut alter eorum imperium

caperet [gap] et Claudius quidem, ut suo dicemus loco, vir omnium optimus, electus est, qui consilio non adfuerat, eaque apud cunctos reverentia, ut iuste dignus videretur imperio, quemadmodum postea comprobatum

est. is enim et Claudius, a quo Constantius,

vigilissimus Caesar, originem ducit, fuit iisdem socius in appetendo imperio quidam Ceronius sive Cecropius, dux Dalmatarum, qui eos et urbanissime et prudentissime

adiuvit, sed cum imperium capere vivo Gallieno non possent, huius modi eum insidiis adpetendum esse duxerunt, ut labem improbissimam malis fessa re publica a gubernaculis humani generis dimoverent, ne diutius theatro et circo addicta res publica per

voluptatum deperiret inlecebras, insidiarum genus fuit tale: Gallienus ab Aureolo, qui principatum invaserat, dissidebat, sperans cottidie gravem et intolerabilem

tumultuarii imperatoris adventum, hoc [1] [2] scientes Marcianus et Cecropius subito Gallieno iusserant

nuntiari Aureolum iam venire, ille igitur militibus cogitatis quasi certum processit ad proelium atque

ita missis percussoribus interemptus est. et quidem Cecropii Dalmatarum ducis telo [3] Gallienus dicitur esse percussus, ut quidam ferunt, circa Mediolanum, ubi continuo et frater eius Valerianus est interemptus, quem multi Augustum, multi Caesarem, multi neutrum

fuisse dicunt, quod veri simile non est, si quidem capto iam Valeriano scriptum invenimus in fastis: “Valeriano imperatore consule.” quis igitur alius

potuit esse Valerianus nisi Gallieni frater? constat de genere, non satis tamen constat de dignitate vel, ut coeperunt alii loqui, de maiestate.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation