Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Gallieni Duo

Chapter 21

Text kindly provided by Perseus

Nunc transeamus ad viginti.1 tyrannos, qui 2 Gallieni temporibus contemptu mali principis exstiterunt. de quibus breviter et pauca dicenda sunt.

neque enim digni sunt eorum plerique, ut volumen talium hominum saltem nominibus occupetur, [1] quamvis aliqui non parum in se virtutis habuisse videantur, multum etiam rei publicae profuisse.

Tam variae item opiniones sunt de Salonini nomine, ut qui se verius putet dicere, a matre sua Salonina appellatum esse dicat, [2] quam is [3] perdite dilexit, et dilexit [4] Piparam nomine barbaram regis filiam.

quare [5] Gallienus cum suis semper flavo crinem condit.

De annis autem Gallieni et Valeriani ad imperium pertinentibus adeo incerta traduntur, ut, cum quindecim annos eosdem imperasse constet, id est [6] [7] Gallienus usque ad quintum decimum pervenisset, Valerianus vero sexto sit captus, alii novem annis, vix [8] decem alii etiam Gallienum imperasse in litteras mittant, cum constet et decennalia Romae ab eodem celebrata et post decennalia Gothos ab eo victos, cum Odaenatho pacem factam, cum Aureolo initam esse concordiam, pugnatum contra Postumum, contra Lollianum, multa etiam ab eo gesta, quae ad virtutem,

plura tamen quae ad dedecus pertinebant, nam et semper noctibus popinas dicitur frequentasse et cum lenonibus, mimis scurrisque vixisse.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation