Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Gallieni Duo

Chapter 10

Text kindly provided by Perseus

Gallieno et Saturnino consulibus Odaenathus rex Palmyrenorum obtinuit totius orientis imperium, idcirco praecipue quod se fortibus factis dignum tantae maiestatis infidis declaravit, Gallieno aut nullas aut

luxuriosas aut ineptas et ridiculas res agente, denique statim bellum Persis in vindictam Valeriani, quam

eius filius neglegebat, indixit. Nisibin et Carrhas statim occupat tradentibus sese Nisibenis atque Carrhenis

et increpantibus Gallienum. nec defuit tamen reverentia Odaenathi circa Gallienum. nam captos satrapas insultandi prope gratia et ostentandi sui ad

eum misit, qui cum Romam deducti essent, vincente Odaenatho triumphavit Gallienus nulla mentione patris facta, quem ne inter deos quidem nisi coactus rettulit, cum mortuum audisset, sed adhuc viventem,

nam de illius morte falso compererat. Odaenathus autem ad Ctesiphontem Parthorum multitudinem obsedit vastatisque circum omnibus locis innumeros

homines interemit. sed cum satrapae omnes ex omnibus regionibus illuc defensionis communis gratia convolassent, fuerunt longa et varia proelia, longior

tamen Romana victoria, et cum nihil aliud ageret nisi ut Valerianum Odaenathus liberaret, instabat cottidie, at [1] locorum difficultatibus in alieno solo imperator optimus laborabat.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation