Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Gallieni Duo

Chapter 20

Text kindly provided by Perseus

rebus editis laederentur. scis enim ipse tales 2 homines cum iis qui aliqua de maioribus eorum scripserat quantum gerant bellum, nec ignota esse arbitror quae dixit Marcus Tullius in Hortensio, quem ad exemplum

Protreptici scripsit, unum tamen ponam, quod iucunditatem quandam sed vulgarem habuit,

morem tamen novum fecit, nam cum cingula sua plerique militantium, qui ad convivium venerant, ponerent hora convivii, Saloninus puer sive Gallienus his auratos costilatosque balteos rapuisse perhibetur, et, cum esset difficile in aula Palatina requirere quod perisset, ac taciti ex militibus [1] viri detrimenta pertulissent, postea rogati ad convivium cincti adcubuerunt,

cumque ab his quaereretur, cur non solverent cingulum, respondisse dicuntur, “Salonino deferimus,” atque hinc tractum morem, ut deinceps cum imperatore

cincti discumberent. negare non possum aliunde [2] plerisque videri huius rei ortum esse morem ; dicunt militare prandium, quod dictum est parandium ab eo quod ad bellum milites paret, a cinctis initum ; cui rei argumentum est quod a discinctis etiam cum imperatore cenatur. quae idcirco posui, quia digna et memoratu videbantur et cognitu.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation