Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · De vita Hadriani

Chapter 26

Text kindly provided by Perseus

Statura fuit procerus, forma comptus, flexo ad pectinem capillo, promissa barba, ut vulnera, quae in facie naturalia erant, tegeret, habitudine robusta.

equitavit ambulavitque plurimum armisque et pilo se

semper exercuit. venatus frequentissime leonem manu sua occidit, venando autem iugulum et costam fregit, venationem semper cum amicis participavit.

in convivio tragoedias comoedias Atellanas sambucas

lectores poetas pro re semper exhibuit. Tiburtinam Villam mire exaedificavit, ita ut in ea et provinciarum et locorum celeberrima nomina inscriberet, velut Lyceum, Academian, Prytaneum, Canopum, Poicilen, Tempe vocaret, et, ut nihil praetermitteret, etiam inferos finxit.

Signa mortis haec habuit: natali suo ultimo, cum Antoninum commendaret, praetexta sponte delapsa

caput ei aperuit, anulus, in quo imago ipsius sculpta

erat, sponte de digito delapsus est. ante diem natalis eius nescio qui ad senatum ululans venit, contra quem Hadrianus ita motus est quasi de sua morte

loqueretur, cum eius verba nullus agnosceret. idem cum vellet in senatu dicere “post filii mei mortem,”

“ post meam” dixit, somniavit praeterea se a patre potionem soporiferam impetrasse, item somniavit a leone se oppressum esse.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation