Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · De vita Hadriani

Chapter 20

Text kindly provided by Perseus

In conloquiis etiam humillimorum civilissimus fuit, detestans eos qui sibi hanc voluptatem humanitatis quasi servantes [1] fastigium principis inviderent.

apud Alexandriam in Museo multas quaestiones professoribus proposuit et propositas ipse dissolvit.

Marius Maximus dicit eum natura crudelem fuisse et idcirco multa pie fecisse quod timeret, ne sibi idem quod Domitiano accidit eveniret.

Et eum titulos in operibus non amaret, multas civitates Hadrianopolis appellavit, ut ipsam Carthaginem

et Athenarum partem, aquarum ductus etiam

infinitos hoc nomine nuncupavit. fisci advocatum primus instituit.

Fuit memoriae ingentis, facultatis immensae; nam ipse et orationes dictavit et ad omnia respondit.

ioca eius plurima exstant; nam fuit etiam dicaculus. unde illud quoque innotuit quod, cum cuidam canescenti quiddam negasset, eidem iterum petenti sed infecto capite respondit: “Iam hoc patri tuo negavi.”

nomina plurimis sine nomenclatore reddidit, quae semel et congesta simul audiverat, ut nomenclatores

saepius errantes emendarit. dixit et veteranorum nomina, quos aliquando dimiserat, libros statim [2] lectos et ignotos quidem plurimis memoriter reddidit.

uno tempore scripsit dictavit audivit et cum amicis fabulatus est, si potest credi. [3] omnes publicas rationes ita complexus est ut domum privatam quivis

paterfamilias diligens non satis novit. [4] equos et canes

sic amavit ut iis sepulchra constitueret, oppidum Hadrianotheras in quodam loco, quod illic et feliciter esset venatus et ursam occidisset aliquando, constituit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation