De iudicibus omnibus semper cuncta scrutando tamdiu requisivit quamdiu verum inveniret.
libertos suos nec sciri voluit in publico nec aliquid apud se posse, dicto suo omnibus superioribus principibus vitia imputans libertorum, damnatis omnibus
libertis suis, quicumque se de eo iactaverant. unde exstat etiam illud severum [1] quidem sed prope ioculare de servis, nam cum quodam tempore servum suum inter duos senatores e conspectu ambulare vidisset, misit qui ei colaphum daret diceretque 2: “Noli inter
eos ambulare quorum esse adhuc potes servus.” inter cibos unice amavit tetrapharmacum, quod erat de phasiano sumine perna et crustulo.
Fuerunt eius temporibus fames pestilentia terrae motus, quae omnia, quantum potuit, procuravit multisque
civitatibus vastatis per ista subvenit, fuit etiam
Expeditiones sub eo graves nullae fuerunt; bella
etiam silentio paene transacta, a militibus propter curam exercitus nimiam [3] multum amatus est, simul
quod in eos liberalissimus fuit. Parthos in amicitia semper habuit, quod inde regem retraxit, quem
Traianus imposuerat. Armeniis regem habere permisit,
cum sub Traiano legatum habuissent, a Mesopotamiis [4] non exegit tributum, quod Traianus imposuit.
Albanos et Hiberos amicissimos habuit, quod reges eorum largitionibus prosecutus est, cum ad
illum venire contempsissent. reges Bactrianorum legatos ad eum amicitiae petendae causa supplices miserunt.