In Etruria praeturam imperator egit. per Latina oppida dictator et aedilis et duumvir fuit, apud Neapolim demarchus, in patria sua quinquennalis et item Hadriae quinquennalis, quasi in alia patria, et Athenis archon fuit.
In omnibus paene urbibus et aliquid aedificavit et
ludos edidit. Athenis mille ferarum venationem in
stadio exhibuit, ab urbe Roma numquam ullum
venatorem aut scaenicum avocavit. Romae post ceteras immensissimas voluptates in honorem socrus suae aromatica populo donavit, in honorem Traiani balsama et crocum per gradus theatri fluere iussit.
fabulas omnis generis more antiquo in theatro dedit,
histriones aulicos publicavit. in Circo multas feras
et saepe centum leones interfecit, militares pyrrichas populo frequenter exhibuit, gladiatores frequenter
spectavit, cum opera ubique infinita fecisset, numquam ipse nisi in Traiani patris templo nomen suum
scripsit. Romae instauravit Pantheum, Saepta, Basil- icam Neptuni, sacras aedes plurimas, Forum Augusti, Lavacrum Agrippae; eaque omnia propriis auctorum [1]
nominibus consecravit, fecit et sui nominis pontem et sepulchrum iuxta Tiberim et aedem Bonae Deae.
transtulit et Colossum stantem atque suspensum per Decrianum architectum de eo loco in quo nunc Templum Urbis est, ingenti molimine, ita ut operi etiam
elephantos viginti quattuor exhiberet, et cum hoc simulacrum post Neronis vultum, cui antea dicatum fuerat, Soli consecrasset, aliud tale Apollodoro architecto auctore facere Lunae molitus est.