Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · De vita Hadriani

Chapter 25

Text kindly provided by Perseus

Ea tempestate supervenit quaedam mulier, quae diceret somnio se monitam ut insinuaret Hadriano, ne se occideret, quod esset bene valiturus; quod cum non fecisset, esse caecatam. iussam tamen iterum Hadriano eadem dicere atque genua eius osculare,

oculos [1] recepturam si id fecisset, quod cum insomnium [2] implesset, oculos recepit, cum aqua, quae in

fano erat, ex quo venerat, oculos abluisset. venit et de Pannonia quidam vetus caecus ad febrientem

Hadrianum eumque contigit, quo facto et ipse oculos recepit et Hadrianum febris reliquit, quamvis Marius Maximus haec per simulationem facta commemoret.

Post haec Hadrianus Baias petiit Antonino Romae

ad imperandum relicto, ubi cum nihil proficeret, arcessito Antonino in conspectu eius apud ipsas Baias

periit die VI iduum Iuliarum. invisusque omnibus sepultus est in villa Ciceroniana Puteolis.

Sub ipso mortis tempore et Servianum nonaginta annos agentem, ut [3] supra dictum est, ne sibi superviveret [4] atque, ut putabat, imperaret, mori coegit et ob leves offensas plurimos iussit occidi, quos Anton-

inus reservavit. et moriens quidem hos versus fecisse dicitur: Animula vagula blandula hospes comesque corporis, quae nunc ab ibis in loca pallidula rigida nudula? nec ut soles dabis iocos!

tales autem nec multos [5] meliores fecit et Graecos.

Vixit annis LXII, [6] mensibus V, diebus XVII. imperavit annis XX, [7] mensibus XI.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation