Antoninum. hi sunt qui postea duo pariter Augusti
primi rem publicam gubernaverunt. et Antoninus quidem Pius idcirco appellatus dicitur quod socerum
fessum aetate manu sublevaret, quamvis alii cognomentum hoc ei dicant inditum, quod multos senatores
Hadriano iam saevienti abripuisset, alii, quod ipsi Hadriano magnos honores post mortem detulisset.
Antonini adoptionem plurimi tunc factam esse doluerunt, speciatim Catilius Severus, praefectus urbi, qui
sibi praeparabat imperium, qua re prodita successore accepto dignitate privatus est.
Hadrianus autem ultimo vitae taedio iam adfectus
gladio se transfigi a servo iussit, quod cum esset proditum et in Antonini usque notitiam venisset, ingressis ad se praefectis et filio rogantibusque ut aequo animo necessitatem morbi ferret, dicente Antonino parricidam se futurum si Hadrianum adoptatus
ipse pateretur occidi, [3] iratus illis auctorem proditionis iussit occidi, qui tamen ab Antonino servatus est.
statimque testamentum scripsit nec tamen actus rei
publicae praetermisit. et post testamentum quidem iterum se conatus [4] occidere subtracto pugione saevior
factus est. petiit et venenum a medico, qui se ipse, ne daret, occidit.