BELLUM ADVERSUM SOCIOS
Sociale bellum vocetur licet, ut extenuemus invidiam, si verum tamen volumus, illud civile bellum fuit. Quippe cum populus Romanus Etruscos, Latinos Sabinosque sibi miscuerit et unum ex omnibus sanguinem ducat, corpus fecit ex membris et ex omnibus unus est;
nec minore flagitio socii intra Italiam quam intra urbem cives rebellabant.
Itaque cum ius civitatis, quam viribus auxerant, socii iustissime postularent, quam in spem eos cupidine dominationis Drusus erexerat,
postquam ille domestico scelere oppressus est, eadem fax, quae illum cremavit, socios in arma et expugnationem urbis accendit.
Quid hac clade tristius? Quid calamito-sius? Cum omne Latium atque Picenum, Etruria omnis atque Campania, postremo Italia contra matrem suam ac parentem urbem consurgeret;
Primum fuit belli consilium, ut in Albano monte [7]festo die Latinorum Iulius Caesar et Marcius Philippus consules inter sacra et aras immolarentur.
Postquam id nefas proditione discussum est, Asculo furor omnis erupit, [8]in ipsa quidem ludorum frequentia trucidatis qui tunc aderant ab urbe legatis.
Nam ipse Iulius Caesar, exercitu amisso, cum in urbem cruentus referretur, miserabili funere mediam per urbem viam fecit.[14]
Sed magna populi Romani fortuna, et semper in malis maior, totis denuo viribus consurrexit; ad-gressique singulos populos Cato discutit Etruscos, Gabinius Marsos, Carbo Lucanos, Sulla Samnites;