BELLUM ALLOBROGUM
Sic ad meridiem populus Romanus. Multo atrocius et multipliciter magis a septentrione venientem * * *.[1]
Nihil hac plaga infestius. Atrox caelum, perinde ingenia. Omni igitur tractu violentus hostis, a dextris atque laevis et a medio septentrionis erupit.
Prima trans Alpes arma nostra sensere Saluvii, cum de eis fidissima atque amicissima civitas Massilia quereretur;
Utriusque victoriae quod quantumque gaudium fuerit, vel hinc aestimari potest, quod et Domitius Ahenobarbus et Fabius Maximus ipsis quibus dimicaverant locis saxeas erexere turres, et desuper exornata armis hostilibus tropaea fixerunt, cum hic mos inusitatus fuerit nostris. Numquam enim populus Romanus hostibus domitis victoriam exprobravit.