Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Topic 1
Topic 2
Topic 3
Topic 4
Topic 5
Topic 6
Topic 7
Topic 8
Topic 9
Topic 10
Topic 11
Topic 12
Topic 13
Topic 14
Topic 15
Topic 16
Topic 17
Topic 18
Topic 19
Topic 20
Topic 21
Topic 22
Topic 23
Topic 24
Topic 25
Topic 26
Topic 27
Topic 28
Topic 29
Topic 30
Topic 31
Topic 32
Topic 33
Topic 34
Topic 35
Topic 36
Topic 37
Topic 38
Topic 39
Topic 40
Topic 41
Topic 42
Topic 43
Topic 44
Topic 45
Topic 46
Topic 47
Book 2
Florus, Lucius Annaeus · Epitome Rerum Romanorum

Book 1, Topic 12, Chapter 17

Text kindly provided by Perseus

BELLUM ETRUSCUM SAMNITICUM GALLICUM

HACTENUS populus Romanus cum singulis gentibus, mox acervatim; sic tamen quoque par omnibus fuit. Etruscorum duodecim populi, Vmbri in id tempus intacti, antiquissimus Italiae populus, Samnitium reliqui in excidium Romani nominis repente coniurant.

Erat terror ingens tot simul tantorumque populorum. Late per Etruriam infesta

quattuor agminum signa volitabant. Ciminius [1]interim saltus in medio, ante invius plane quasi Caledonius vel Hercynius, adeo tum terrori erat, ut senatus consuli denuntiaret ne tantum periculi ingredi auderet.

Sed nihil horum terruit ducem, quin fratre praemisso exploraret accessus. Ille per noctem pastorali habitu speculatus omnia refert tutum iter.

Sic Fabius Maximus periculosissimum bellum sine periculo explicuit. Nam subito inconditos atque palantis adgressus est captisque superioribus iugis in subiectos suo iure detonuit.

Ea namque species fuit illius belli, quasi in terrigenas e caelo ac nubibus tela iacerentur.

Nec incruenta tamen illa victoria. Nam oppressus in sinu vallis alter consulum Decius more patrio devotum dis manibus optulit caput, sollemnemque familiae suae consecrationem in victoriae pretium peregit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation