Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Topic 1
Topic 2
Topic 3
Topic 4
Topic 5
Topic 6
Topic 7
Topic 8
Topic 9
Topic 10
Topic 11
Topic 12
Topic 13
Topic 14
Topic 15
Topic 16
Topic 17
Topic 18
Topic 19
Topic 20
Topic 21
Topic 22
Topic 23
Topic 24
Topic 25
Topic 26
Topic 27
Topic 28
Topic 29
Topic 30
Topic 31
Topic 32
Topic 33
Topic 34
Topic 35
Topic 36
Topic 37
Topic 38
Topic 39
Topic 40
Topic 41
Topic 42
Topic 43
Topic 44
Topic 45
Topic 46
Topic 47
Book 2
Florus, Lucius Annaeus · Epitome Rerum Romanorum

Book 1, Topic 43, Chapter 8

Text kindly provided by Perseus

BELLUM BALEARICUM

Quatenus Metelli Macedonici domus bellicis agno-minibus [1]adsueverat, altero ex liberis eius Cretico facto mora non fuit quin alter quoque Balearicus vocaretur.

Baleares per id tempus insulae piratica rabie maria corruperant. Homines feros atque silvestres mireris ausos a scopulis suis saltem maria prospicere.

Ascendere etiam inconditas rates et praeternavigantes subinde inopinato impetu terruere.

Sed cum venientem ab alto Romanam classem pro- spexissent, praedam putantes, ausi etiam occurrere, et primo impetu ingenti lapidum saxorumque nimbo classem operuerunt.

Tribus quisque fundis proeliantur. Certos esse quis miretur ictus, cum haec sola genti arma sint, id unum ab infantia studium? cibum puer a matre non accipit, [2]nisi quem ipsa monstrante percusserit. Sed non diu lapidatione Romanos terruere.

Nam postquam comminus ventum est expertique rostra et pila venientia, pecudum in morem clamore sublato petiverunt fuga litora, dilapsique in proximos tumulos quaerendi fuerunt ut vincerentur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation