BELLUM GERMANICUM
GERMANIAM quoque utinam vincere tanti non putasset! Magis turpiter amissa est quam gloriose adquisita.
Missus in eam provinciam Drusus primos domuit Vsipetes, inde Tencteros [4]percurrit et Catthos. Nam Marcomannorum spoliis et insignibus quendam editum tumulum in tropaei modum excoluit.
Suebi aurum et argentum, Sicambri captivos elegerant; sed omnia retrorsum. Victor namque Drusus equos, pecora, torques eorum ipsosque praedam divisit et vendidit;
et praeterea in tutelam provinciae praesidia atque custodias ubique disposuit per Mosam flumen, per Albin, per Visurgin In Rheni quidem ripa quinquaginta amplius castella direxit. Bormam et Gesoriacum [8]pontibus iunxit classibusque firmavit.
Invisum atque inaccessum in id tempus Hercynium saltum patefecit. Ea denique in Germania pax erat, ut mutati homines, alia terra, caelum ipsum mitius molliusque solito videretur.
Denique non per adulationem, sed ex meritis, defuncto ibi fortissimo iuvene, ipse, [9]quod numquam alias, senatus cognomen ex provincia dedit.
Sed difficilius est provincias obtinere quam facere;
viribus parantur, iure retinentur. Igitur breve id gaudium. Quippe Germani victi magis quam domiti erant, moresque nostros magis quam arma sub imperatore Druso suspiciebant;
At illi, qui iam pridem robigine obsitos [12]enses inertesque maererent equos, ut primum togas et saeviora armis iura viderunt,
Itaque inprovidum et nihil tale metuentem ex inproviso adorti, cum ille—o securitas—ad tribunal citaret, undique invadunt; castra rapiuntur,
animo secutus. Nihil illa caede per paludes perque silvas cruentius, nihil insultatione barbarorum intolerabilis, praecipue tamen in causarum patro-
nos. Aliis oculos, aliis manus amputabant, uni os obsutum, recisa prius lingua, quam in manu tenens barbarus “tandem ” ait “vipera sibilare desisti.”
Ipsius quoque consulis corpus, quod militum pietas humi abdiderat, effossum. Signa et aquilas duas adhuc barbari possident, tertiam signifer, prius quam in manus hostium veniret, evolsit mersamque intra baltei sui latebras gerens in cruenta palude sic latuit. Hac clade factum, ut imperium, quod in litore Oceani non steterat,[19]in ripa Rheni fluminis staret.