Postremus fuit omnium regum Tarquinius, cui cognomen Superbo ex moribus datum.
Hic regnum avitum, quod a Servio tenebatur, rapere maluit quam expectare, missisque in eum percussoribus scelere partam potestatem non melius egit quam adquisiverat.
Nec abhorrebat moribus uxor Tullia, quae, ut virum regem salutaret, supra cruentum patrem vecta carpento consternatos equos exegit.
Sed ipse in senatum caedibus, in plebem verberibus, in omnis superbia, quae crudelitate gravior est bonis, grassatus, cum saevitiam domi fatigasset, tandem in hostes conversus est.
Tum quoque cruentus in suos. Neque enim filium verberare dubitavit, ut simulanti trans-
fugam apud hostis hinc fides esset. Cui Gabiis, ut voluerat, recepto et per nuntios consulenti, quid fieri vellet, eminentia forte papaverum capita vir-gula excutiens, cum per hoc interficiendos esse principes vellet intellegi, quasi [2]superbia sileret, [3]respondit tamen. De manubiis captarum urbium templum erexit.
Quod cum inauguraretur, ceden- tibus ceteris dis mira res dicitur extitisse: restitere Iuventas et Terminus.
tere. Tam diu superbiam regis populus Romanus perpessus est, donec aberat [6]libido; hanc ex liberis eius inportunitatem tolerare non potuit.
Quorum cum alter ornatissimae feminae Lucretiae stuprum intulisset, matrona dedecus ferro expiavit, imperium regibus abrogatum.