BELLUM GALLOGRAECUM
GALLOGRAECIAM quoque Syriaci belli ruina convolvit.
Fuerint inter auxilia regis Antiochi, an fuisse cupidus triumphi Manlius Vulso [1]simulaverit, du-
bium; at certe [2]negatus est victori triumphus, quia causam belli non adprobavit. Ceterum gens Gallo-graecorum, sicut ipsum nomen indicio est, mixta et adulterata est: reliquiae Gallorum, qui Brenno duce vastaverant Graeciam, orientem secuti, in media Asiae parte sederunt;
itaque, uti frugum semina [3]mutato solo degenerant, sic illa genuina feritas eorum Asiatica amoenitate mollita est.