Quamquam ea quae dixi non secus dixi quam si eius frater essem, non is qui et est et qui[1] multa dixit, sed is qui ego esse in meum consuevi. Generi igitur toti[2] accusationis resistere, iudices, debetis, in quo nihil more, nihil modo[3], nihil considerate, nihil integre, contra improbe, turbide, festinanter, rapide[4] omnia[5] conspiratione, imperio, auctoritate, spe, minis videtis esse suscepta.