Qui sive patricius sive plebeius esset—nondum[1] enim certum constituerat[2]—cum hoc[3] sibi[4] contentionem fore putabat[5], Appius autem hoc maiorem etiam quod illum in pontificatus petitione, in saliatu, in ceteris meminerat fuisse patricium. Quam ob rem se consule neque repelli fratrem volebat neque, iste[6] si patricius esset, parem Scauro fore videbat, nisi hunc aliquo aut metu aut infamia perculisset.