Quae quidem suspicio valuit etiam plus ob hanc causam quod, cum agerent parentalia Norenses omnesque[1] suo more ex oppido exissent, tum illa est a liberto suspendisse se dicta. Discessus autem solitudo ei qui patronam suffocabat fuit quaerenda, illi quae volebat mori non fuit.