Hic ego Appium Claudium, consulem fortissimum atque ornatissimum virum mecumque, ut spero, fideli in gratiam reditu firmoque coniunctum, nullo loco, iudices, vituperabo. Fuerint[1] enim eae partes aut eius quem id facere dolor et[2] suspicio sua coegit, aut eius qui has sibi partis depoposcit, quod aut non[3] animadvertebat quem violaret, aut facilem sibi fore in gratiam reditum[4] arbitrabatur;