Argumentum vero, quod quidem est[1] proprium rei—neque enim ullum aliud argumentum vere vocari potest—rerum[2] vox est, naturae vestigium, veritatis nota; id qualecumque est, maneat immutabile necesse est; non enim fingitur ab oratore, sed sumitur. Qua re, in eo genere accusationis si vincerer, succumberem et cederem; vincerer enim[3] re, vincerer causa, vincerer veritate.