ego tantum dicam quod et causae satis et in illum minime durum aut asperum possit esse. Quid enim habet turpitudinis Appium Claudium M. Scauro esse inimicum? Quid? avus[1] eius[2] P. Africano non fuit, quid? mihi ipsi idem iste, quid? ego illi? Quae inimicitiae dolorem utrique nostrum fortasse aliquando, dedecus vero certe numquam attulerunt.