Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Vergil · Eclogues

Book 9

Text kindly provided by Hypotactic

Quō tē, Moeri, pedēs? An, quō via dūcit, in urbem?
Ō Lycidā, vīvī pervēnimus, advena nostrī
(quod numquam veritī sumus) ut possessor agellī
dīceret: "Haec mea sunt; veterēs migrāte colōnī."
Nunc victi, trīstēs, quoniam fors omnia versat,
hōs illī (quod nec vertat bene!) mittimus haedōs.
Certē equidem audieram, quā sē subdūcere collēs
incipiunt mollīque jugum dēmittere clīvō,
usque ad aquam et veterēs, jam frācta cacūmina, fāgōs,
omnia carminibus vestrum servāsse Menalcān.
Audierās, et fāma fuit; sed carmina tantum
nostra valent, Lycidā, tēla inter Mārtia, quantum
Chāoniās dīcunt aquilā veniente columbās.
Quod nisi mē quācumque novās incīdere lītīs
ante sinistra cavā monuisset ab īlice cornīx,
nec tuus hīc Moeris nec vīveret ipse Menalcās.
Heu! Cadit in quemquam tantum scelus? Heu! Tua nōbīs
paene simul tēcum sōlācia rapta, Menalcā?
Quis caneret Nymphās? Quis humum flōrentibus herbīs
spargeret, aut viridī fontīs indūceret umbrā?
vel quae sublēgī tacitus tibi carmina nūper,
cum tē ad dēliciās ferrēs Amaryllida nostrās?
"Tītyre, dum redeō (brevis est via) pāsce capellās;
et pōtum pastās age, Tītyre, et inter agendum
occursāre caprō (cornū ferit ille) cavētō."
Immō haec quae Vārō, necdum perfecta, canēbat:
"Vāre, tuum nōmen, superet modo Mantua nōbīs,
Mantua vae miserae nimium vīcīna Cremōnae,
cantantēs sublīme ferent ad sīdera cycnī."
Sīc tua Cyrnēās fugiant exāmina taxōs,
sīc cytisō pastae distendant ūbera vaccae,
incipe, sī quid habēs. Et mē fēcēre poētam
Pīerides; sunt et mihi carmina; mē quoque dīcunt
vātem pāstōrēs: sed nōn ego crēdulus illīs;
nam neque adhūc Variō videor nec dīcere Cinnā
digna, sed argūtōs inter strepere ānser olōrēs.
Id quidem agō et tacitus, Lycidā, mēcum ipse volūtō,
sī valeam meminisse; neque est ignōbile carmen:
"Hūc ades, ō Galatēa: quis est nam lūdus in undīs?
Hīc vēr purpureum, variōs hīc flūmina circum
fundit humus flōrēs; hīc candida pōpulus antrō
imminet et lentae texunt umbrācula vītēs.
Hūc ades; īnsānī feriant sine lītora flūctūs."
Quid, quae tē pūrā sōlum sub nocte canentem
audieram? Numerōs meminī, sī verba tenērem:
"Dāphni, quid antīquōs signōrum suspicis ortūs?
Ecce Diōnaeī prōcessit Caesaris astrum,
astrum quō segetēs gaudērent frūgibus et quō
dūceret aprīcīs in collibus ūva colōrem.
Īnsere, Dāphni, pirōs: carpent tua pōma nepōtēs."
Omnia fert aetās, animum quoque; saepe ego longōs
cantandō puerum meminī mē condere sōlēs:
nunc oblīta mihī tot carmina, vōx quoque Moerim
jam fugit ipsa: lupī Moerim vīdēre priōrēs.
Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcās.
Causandō nostrōs in longum dūcis amōrēs.
Et nunc omne tibī strātum silet aequor, et omnēs,
aspice, ventōsī cecidērunt murmuris aurae.
Hinc adeō media est nōbīs via; namque sepulcrum
incipit appārēre Biānoris. Hīc, ubi dēnsās
agricolae stringunt frondīs, hīc, Moeri, canāmus:
hīc haedōs dēpōne, tamen veniēmus in urbem.
Aut, sī nox pluviam nē colligat ante verēmur,
cantantēs licet usque (minus via laedit) eāmus:
cantantēs ut eāmus, ego hōc tē fasce levābō.
Dēsine plūra, puer, et quod nunc īnstat agamus.
Carmina tum melius, cum vēnerit ipse, canēmus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation