Forte sub argūtā cōnsēderat īlice Daphnis,
compulerantque gregēs Corydōn et Thyrsis in ūnum,
Thyrsis ovīs, Corydōn distentās lacte capellās,
ambō flōrentēs aetātibus, Arcades ambō,
et cantāre parēs et respondēre parātī.
Hūc mihi, dum tenerās dēfendō ā frīgore myrtōs,
vir gregis ipse caper dēerrāverat; atque ego Daphnim
adspiciō. Ille ubi mē contrā videt: "Ōcius" inquit
"hūc ades, ō Meliboee; caper tibi salvus et haedī,
et, sī quid cessāre potes, requiēsce sub umbrā.
Hūc ipsī pōtum venient per prāta juvencī;
hīc viridīs tenerā praetexit harundine rīpās
Mincius, ēque sacra resonant exāmina quercū."
Quid facerem? Neque ego Alcippēn, nec Phyllida habēbam,
dēpulsōs ā lacte domī quae clauderet agnōs,
et certāmen erat, Corydōn cum Thyrside, magnum.
Posthabuī tamen illōrum mea sēria lūdō.
Alternīs igitur contendere versibus ambō
coepēre; alternōs Mūsae meminisse volēbant.
Hōs Corydōn, illōs referēbat in ōrdine Thyrsis.
Nymphae, noster amor, Lībēthrides, aut mihi carmen,
quāle meō Codrō, concēdite (proxima Phoebī
versibus ille facit), aut, sī nōn possumus omnēs,
hīc argūta sacrā pendēbit fistula pīnū.
Pāstōrēs, hederā nāscentem ōrnāte poētam,
Arcades, invidiā rumpantur ut īlia Codrō;
aut, sī ultrā placitum laudārit, baccare frontem
cingite, nē vātī noceat mala lingua futūrō.
Saetōsī caput hoc aprī tibi, Dēlia, parvus
et rāmōsa Micōn vīvācis cornua cervī.
Sī proprium hoc fuerit, lēvī dē marmore tōta
pūniceō stābis sūrās ēvīncta coturnō.
Sīnum lactis et haec tē lība, Priāpe, quotannīs
exspectāre sat est: cūstōs es pauperis hortī.
Nunc tē marmoreum prō tempore fēcimus; at tū,
sī fētūra gregem supplēverit, aureus estō.
Nērīnē Galatēa, thymō mihi dulcior Hyblae,
candidior cycnīs, hederā fōrmōsior albā,
cum prīmum pāstī repetent praesēpia taurī,
sī qua tuī Corydōnis habet tē cūra, venītō.
Immō ego Sardoniīs videar tibi amārior herbīs
horridior ruscō, prōjectā vīlior algā,
sī mihi nōn haec lūx tōtō jam longior annō est.
Īte domum pāstī, sī quis pudor, īte, juvencī.
Muscōsī fontēs, et somnō mollior herba,
et quae vōs rārā viridis tegit arbutus umbrā,
sōlstitium pecorī dēfendite: jam venit aestās
torrida, jam lentō turgent in palmite gemmae.
Hīc focus et taedae pinguēs, hīc plūrimus ignis
semper, et adsiduā postēs fūlīgine nigrī;
hīc tantum Boreae cūrāmus frīgora, quantum
aut numerum lupus aut torrentia flūmina rīpās.
Stant et jūniperī et castaneae hirsūtae;
strāta jacent passim sua quaeque sub arbore pōma;
omnia nunc rīdent: at, sī fōrmōsus Alexis
montibus hīs abeat, videās et flūmina sicca.
Āret ager; vitiō moriēns sitit āeris herba;
Līber pampineās invīdit collibus umbrās:
Phyllidis adventū nostrae nemus omne virēbit,
Juppiter et laetō dēscendet plūrimus imbrī.
Pōpulus Alcīdae grātissima, vītis Iacchō,
fōrmōsae myrtus Venerī, sua laurea Phoebō,
Phyllis amat corylōs; illās dum Phyllis amābit,
nec myrtus vincet corylōs, nec laurea Phoebī.
Fraxinus in silvīs pulcherrima, pīnus in hortīs,
pōpulus in fluviīs, abiēs in montibus altīs:
saepius at sī mē, Lycidā fōrmōse, revīsās,
fraxinus in silvīs cēdat tibi, pīnus in hortīs.
Haec meminī, et victum frūstrā contendere Thyrsim.
Ex illō Corydōn Corydōn est tempore nōbīs.