Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Probus

Chapter 7

Text kindly provided by Perseus

Iam Claudii, iam Taciti iudicia de Probo longum est innectere, quamvis feratur in senatu Tacitus dixisse, cum eidem offerretur imperium, debere Probum principem fieri, sed ego senatus consultum ipsum non inveni.

Ipse autem Tacitus imperator primam talem ad Probum epistulam dedit:

“ Tacitus Augustus Probo, me quidem senatus principem fecit de prudentis exercitus voluntate, attamen sciendum tibi est tuis nunc umeris magis incubuisse rem publicam, qui et quantus sis omnes novimus, scit senatus, adesto igitur nostris necessitatibus, tuae

familiae adsere, ut soles, rem publicam, nos tibi decreto totius orientis ducatu salarium quinquiplex fecimus, ornamenta militaria geminavimus, consulatum in annum proximum nobiscum decrevimus ; te enim manet pro virtutibus tuis Capitolina palmata.”

Ferunt quidam Probo id pro imperii omine fuisse, quod Tacitus scripsit, “Te manet Capitolina palmata.” sed in hanc sententiam omnibus semper consulibus scribebatur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation