Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Probus

Chapter 16

Text kindly provided by Perseus

Post haec Illyricum petiit, priusquam veniret, Raetias sic pacatas reliquit ut illic ne suspicionem

quidem ullius terroris relinqueret, in Illyrico Sarmatos ceterasque gentes ita contudit ut prope sine bello

cuncta reciperet quae illi diripuerant. tetendit deinde iter per Thracias atque omnes Geticos populos fama rerum territos et antiqui nominis potentia pressos aut in deditionem aut in amicitiam recepit.

His gestis orientem petiit atque itinere [1] potentissimo quodam latrone Palfuerio capto et interfecto omnem Isauriam liberavit, populis atque urbibus

Romanis legibus restitutis. barbarorum, qui apud Isauros sunt, vel per terrorem vel urbanitatem loca ingressus est. quae cum peragrasset, hoc dixit, “Facilius est ab istis locis latrones arceri quam tolli.”

veteranis omnia illa quae anguste adeuntur loca privata donavit, addens ut eorum filii ab anno octavo decimo, mares dumtaxat, ad militiam mitterentur, ne latrocinare umquam discerent.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation