Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Probus

Chapter 14

Text kindly provided by Perseus

agros et horrea et domos et annonam Transrhenanis omnibus fecit, iis videlicet quos in excubiis

conlocavit, nec cessatum est umquam pugnari, cum cottidie ad eum barbarorum capita deferrentur, iam ad singulos aureos singula, quamdiu reguli novem ex diversis gentibus venirent atque ad pedes Probi

iacerent, quibus ille primum obsides imperavit, qui statim dati sunt, deinde frumentum, postremo etiam

vaccas atque oves. dicitur iussisse his acrius ut gladiis non uterentur, Romanam exspectaturi defensionem,

si essent ab aliquibus vindicandi. sed visum est id non posse fieri, nisi si limes Romanus extenderetur

et fieret Germania tota provincia, maxime tamen ipsis regibus consentientibus in eos vindicatum

est qui praedam fideliter non reddiderunt, accepit praeterea sedecim milia tironum, quos omnes per diversas provincias sparsit, ita ut numeris vel limitaneis militibus quinquagenos et sexagenos intersereret, dicens sentiendum esse non videndum cum auxiliaribus barbaris Romanus iuvatur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation