Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Probus

Chapter 17

Text kindly provided by Perseus

Pacatis denique omnibus Pamphyliae partibus ceterarumque provinciarum, quae sunt Isauriae

vicinae, ad orientem iter flexit. Blemmyas etiam subegit, quorum captivos Romam transmisit qui mirabilem sui visum stupente populo Romano praebuerunt.

Copten praeterea et Ptolemaidem urbis ereptas barbarico

servitio Romano reddidit iuri. ex quo tantum profecit ut Parthi legatos ad eum mitterent confitentes timorem pacemque poscentes, quos ille superbius

acceptos magis timentes domum remisit. fertur etiam epistula illius repudiatis donis, quae rex miserat, ad Narseum talis fuisse : “Miror te de omnibus quae nostra futura sunt tam pauca misisse, habeto interim omnia illa quibus gaudes. quae si nos habere cupiamus, scimus quemadmodum possidere debeamus.”

his acceptis litteris Narseus maxime territus, et eo praecipue quod Copten et Ptolemaidem comperit a Blemmyis, qui eas tenuerant, vindicatas caesosque ad internecionem eos qui gentibus fuerant ante terrori.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation