Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Probus

Chapter 22

Text kindly provided by Perseus

Conferenti mihi cum aliis imperatoribus principem Probum omnibus prope Romanis ducibus, qua fortes, qua [1] clementes, qua prudentes, qua mirabiles exstiterunt, intellego hunc virum aut parem fuisse aut, si

non repugnat invidia furiosa, meliorem, quinquennio enim imperii sui per totum orbem terrarum tot bella gessit, et quidem per se, ut mirabile sit quemadmodum

omnibus occurrerit proeliis, multa manu sua fecit, duces praeclarissimos instituit, nam ex eius disciplina Carus, Diocletianus, Constantius, Asclepiodotus, Hannibalianus, Leonides, Cecropius, Pisonianus, Herennianus, Gaudiosus, Ursinianus et ceteri, quos patres nostri mirati sunt et de quibus nonnulli boni principes

exstiterunt. conferat nunc, cui placet, viginti Traiani Hadrianique annos, conferat prope totidem Antoninorum. nam quid de Augusto loquar, cuius imperii annis [2] vix potest advivi? malos autem principes taceo, ipsa vox Probi clarissima indicat quid se facere potuisse speraret, qui dixit brevi necessarios milites

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation